Latinitas bona

Arcadius Avellanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Arcadius Avellanus (Hungarice: Árkád Mogyoróssy) (18511935) fuit fautor propugnatorque notus Latinitatis vivae ardens, etiam Latine scriptor, magister, interpresque. Ab anno 1894 periodicum nomine Praeco Latinus ad sermonem Latinum propagandum edidit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Arcadius Avellanus oppido quodam Strigonio (Hungarice: Esztergom) natus est die 6 Februarii 1851, atque omnibus in studiis latinis ab parvulo tam versatus est ut Latine facunde locutus sit prius quam Hungarice.[1] Eius de vita iuvene, paucum aliter notum est.

Ab amicis Avellanus 'doctor' nominatus est. Revera, ei fuerunt tituli Ph.D et Litt.D, sed operibus suis nullum nomen titulumve adfixit praeter 'Arcadium Avellanum,' quod cognomen ipse fabricaverat.

Linguista callidus fuit et multae ei linguae fuerunt, praesertim illae Latina Hungaricaque, sed etiam Anglica, Hebraica, Graeca, Theodisca, variae linguae Romanicae, atque nonnullae linguae orientales (sed quae sint numquam definivit). Cum ei linguae romanticae visae sint pantomimae malae esse latinae, Arcadius eas levissimas censuisse videtur. Patet eum theodiscam osum esse, quia totam per vitam acerbe conviciatus est latinistas Germanicos, quos imperitos stultissimosque esse habuit. In prooemio Insulae Thesauriarae multa iurgia in hos Latinistas iecit:

  • "Disquisitionibus his summis in Germania unum tantum defuit, bona fides. Non enim verum quesiverunt Germani, sed argumenta ad suas præconceptas doctrinas, atque praeiudicia iam pridem parata, suffulcienda."
  • "...quod obtusa Germanorum mens perspicere non videtur. Debent perpetuo adversari ob nullam causam nisi malevolam simultatem; ..."
  • "Satis sciunt, sed contra agnitam veritatem luctantur."
  • "Femina, femur, femen, feteo, cena, sunt testimonia foedae inscitiae Germanicae." (Id est, Germanici latinisti has formas illis Avellani, "fœminae" etc., anteponunt.)
  • "At Germani ne Cæsarem quidem audire volunt, quia non quærunt veritatem, quærunt simultates, adversari volunt atque linguam Latinam corrumpere."[2]

At hodie haec in Germanicos maledicta male proposita esse videntur, sicut iurgia de foeminae orthographia et de verborum Latinorum etymologia, quae verba Avellanus ab Graeca orta esse perperam censuit.

Mortuus est die 16 Iunii 1935.

Opera[recensere | fontem recensere]

Librum nomine Treasure Island Anglice primitus ab auctore Roberto Ludovico Stevenson scriptum Avellanus Latine ut Insula Thesauraria anno 1922 interpretatus est. Hic liber pars quinta fuit seriei Montis Spei, omnes ab Avellano libros Latine conversos atqui sub moderatione eius divulgatos. Hos quoque libros perseverantissime Avellanus interpretatus est: Les Aventures du Capitaine Magon (Pericla navarchi Magonis) auctore Leone Cahuns; Fabulae Divales auctore Heriberto Strang; Robinson Crusoe (Robinson Crusoeus) et The Sire de Maletroit's Door auctore Roberto Ludovico Stevenson; The Mystery of the Boule Cabinet (Mysterium arcae Boulé) auctore Burton Stevenson; King of the Golden River (Rex Aurei Rivi) auctore Ioanne Ruskin.

Avellanus libros Palaestra et Fabulae Tusculanae scripsit ad Latinam vivam docendam. Non solum verba auctorum classicorum adhibuit, sed etiam ea scriptorum mediaevalium modernorumque. Latinitas eius semper limpida rectaque fuit. Cum professor quidam Carolus H. Forbes Avellani latinitatem libri Pericula Navarchi Magonis contempserit, Avellanus contra scripsit:

"Monebat Dr. Avellanus unum ex eiusmodi critica (sic) constare, praeceptores nostros nunquam antea librum Latinum vidisse praeter textus sibi ad tractandum praepositos. Nam si omnis liber qui a stylo Ciceronis differret, reiciendus esset, praeter quattuor primores auctores Romanos tota litteratura Latina binum millium annorum flammis esset abolenda: proinde patres Ecclesiae, Scholastici, Biblia Latina, omnia Chronica Monastica, opera Erasmi, Lutheri, Calvini, Philippi Melanchthonis, Capnionis, Hugonis Grotii, Baconum, omnium philologorum, physicorum, astronomorum, uno verbo, omnia opera Latina, omnes bibliothecae esset comburenda. Nemo nisi insaniat, critico eiusmodi adstipulabitur."[3]

Libri nonnulli ab Arcadio Avellano scripti[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arcadius Avellanus: Erasmus Redivivus, Goodwin B. Beach, The Classical Journal, Vol. 42, No. 8 (May, 1947), pp. 505
  2. http://www.pantoia.de/Avellanus/InsulaThesauraria/index.html Insulae Thesauriarae Prooemium, capitulum Orthographia et Etymologia
  3. Protocolla e sessione secunda et quadragesima Societatis gentium Latinae, Intabulatae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Goodwin B. Beach, "Arcadius Avellanus: Erasmus Redivivus" in Classical Journal vol. 42 no. 8 (May 1947) pp. 505-510
  • "Arcadius Avellanus Elaborates His Reasons for Considering Latin Eminently Fitted to be Used As a Universal Language" in New York Times (August 1, 1908), "Review of Books" p. BR430 (Textus)
  • Who was Who in America, Volume I: 1897-1942 (Chicago, reimpr. 1968) p. 38