Ioannes Pascoli

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Pascoli

Ioannes Placidus Augustinus Pascoli (natus in vico Sancto Mauro Romaniae apud Forum Livii die 31 Decembris 1855 - obiit Bononiae die 6 Aprilis 1912) fuit praeclarus poeta Italicus XIX et XX saeculi.

Lingua Italica multos carminum libros composuit, e quibus praeclari sunt Myricae (1891), Canti di Castelvecchio (1903), Primi poemetti (1904). Lingua Latina quoque tam perite usus est ut eius carmina saepe praemia obtinuerint in Certamine Hoeufftiano Amstelodami.

Philologus peritissimus fuit linguae Graecae et Latinae.

Index

[recensere] Opera lingua latina composita

  • Veianius. Carmen Johannis Pascoli e Pago S. Mauri in certamine poetico Hoeufftiano praemio aureo ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1892
  • Phidyle. Carmen Johannis Pascoli Liburnensis in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1894
  • Laureolus. Carmen Johannis Pascoli Liburnensis in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1894.
  • Castanea. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri civis Liburnensis in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1896
  • Cena in Caudiano Nervae. Carmen praemio aureo ornatum in certamine poetico Hoeufftiano. Accedunt duo poemata laudata, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1896
  • Iugurta. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri civis Liburnensis et Bargaei in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1897
  • Centurio. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1902
  • Paedagogium. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1904
  • Fanum Apollinis. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1905
  • Rufius Crispinus Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti in certamine poetico Hoeufftiano praemio aureo ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1907
  • Ultima linea Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1907
  • Ecloga XI sive Ovis Pecularis. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1909
  • Pomponia Graecina. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano praemio aureo ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1910
  • Fanum Vacunae. Carmen Johannis Pascoli ex Castro Sancti Mauri in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1911
  • Hymnus in Romam. Anno ab Italia in libertatem vindicata quinquagesimo. Testo latino e tradizione italiana, Bononiae, N. Zanichelli, 1911
  • Hymnus in Taurinos. Testo latino e traduzione italiana, Bononiae, N. Zanichelli, 1911 1911
  • Thallusa. Carmen Johannis Pascoli dum corriguntur plagulae, eheu, nobis ademti in certamine poetico Hoeufftiano praemio aureo ornatum, Amstelodami, apud Io. Mullerum, 1912

[recensere] Opera lingua italiana composita

  • Myricae, 1891-1900
  • Poemetti - 1897
  • Canti di Castelvecchio - 1903
  • Poemi conviviali - 1904
  • Odi ed inni - 1906
  • Canzoni di re Enzio - 1908-1909
  • Poemi italici - 1911-1914
  • Poemi del Risorgimento 1913

[recensere] Sermones

  • Il fanciullino - 1897 (De carminibus scribendis)
  • Minerva oscura - 1898 ( De Dantis Alagherii Divina Comoedia)
  • Sotto il velame - 1900 (idem)
  • La mirabile visione - 1908 (idem)
  • La grande proletaria si è mossa - 1911 (De Italiae in Libyam expeditione)

[recensere] Nexus externi

Wikisource-logo.svg Vicifons opus nominatum Ioannes Pascoli habet.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis