Latium
E Vicipaedia
| Vexillum | Insigne |
|---|---|
| Indicia fundamentalia | |
| Caput | Roma |
| Terra | |
| Area | 17.203 km² |
| Numerus incolarum | 5.602.882 (31 Augusti 2008) |
| Spissitudo incolarum | 325,7 incolae/km² |
| Numerus provinciarum | 5 |
| Provinciae | Roma, Latina (Littoria), Frusino, Viterbium, Reate. |
| Numerus communium | 378 |
| Inscriptio cursualis: | Via della Pisana, 1301 – 00163 Roma
Tel. 06 65931 – Fax 06 65000678 |
| Pagina interretialis: | Situs publicus |
| Litterae electronicae: | Littera electronica |
| Res politicae | |
| Praesidens Regionis | Petrus Marrazzo (PD - Renuntiatárius -) |
| Praesidens Consilii Regionalis | Guidus Milana (PD) |
| Factiones quibus rerum publicarum curatio mandata est | Unio |
| Electiones | |
| - praeterita | 4 Aprilis 2005 |
| - futura | 2010 |
| Reas aliae | |
| Nomen incolarum: | Latiales |
| Tabula geographica | |
Latium (-ii, n.) (Italice: Lazio) regio Italica est. Roma urbs maxima Latii est.
Index |
[recensere] Historia
Latini a Latio nomen ceperunt, quod Latium habitabant, vel Latium a Latinis. Nam cum Roma subegit Volscos, in eorum agris qui deinde in finis Latii Adjecti nominati sunt, colonias latinas Circeos, Norbas, Setias, Signias, Soras condidit, ac civitates cum suffragio Antium, Tarracinas, quae dicuntur coloniae maritimae. Itaque in Latio enim continentur agri coloniarum latinarum et civitatum sine suffragio apud Romam velut Horta, Nepet, Sutrium. Iam antiquae Romae temporibus haec regio Latium appellabatur. Fines autem eius mutati partim sunt cum, Mussolinio thyranno regente, provinciae modernae quattuor institutae sunt quae in Latio moderno Rei Publicae Italicae nunc continentur (vide indicem provinciarum).
Latium limites habebat inter Etruriam, Umbriam, Samnium et Campaniam et Mare Inferum (vel Mare Tyrrhenum), cuius pars septentrionalis a Latinis colebatur.
Hodie Latium finitimum est Tusciae, Umbriae, Aprutio, Campaniae et duabus regionibus quibus nomen latinum deest, italice Marche et Molise.
[recensere] Flumina
[recensere] Lacus
- Lacus Albanus, hodie Italice: Lago di Albano o Lago di Castelgandolfo
- Lacus Alsietinus, hodie Italice: Lago di Martignano
- Lacus Amyclanus, hodie Italice: Lago di Fondi
- Lacus Ciminius, hodie Italice: Lago di Vico
- Lacus Cutiliae (Ombilicus Italiae), hodie Italice: Lago di Paterno
- Lacus Fibrenus, hodie Italice: Lago di Fibreno
- Lacus Janulae, hodie Italice: Lago di Monterosi
- Lacus Nemorensis, hodie Italice: Lago di Nemi
- Lacus Sabatinus, hodie Italice: Lago di Bracciano
- Lacus Statoniensis, hodie Italice: Lago di Mezzano
- Lacus Volsiniensis, hodie Italice: Lago di Bolsena
- Velinus, hodie Italice: Lago di Piediluco
[recensere] Montes
Apennini et aliquot montes minores, inter quos Mons Albanus, Simbruini colles, Lepini montes.
[recensere] Insulae
[recensere] Provinciae Latii
[recensere] Loci principes provinciarum
- Roma, caput
- Frusino[1], ( Italice Frosinone)
- Latina (urbs), quae Italice idem nomen habet, vel Littoria
- Reate[1], Italice Rieti
- Viterbium[1], Italice Viterbo
[recensere] Fines
[recensere] Regiones
[recensere] Civitates
[recensere] Naturales limites
[recensere] Urbes minores
- Aletrium, Italice Alatri;
- Anagnia, Italice Anagni;
- Antium, Italice Anzio;
- Ardea;
- Casinum;
- Caere, Italice Cerveteri;
- Centumcellae Italice Civitavecchia;
- Cora, Italice Cori,
- Fabrateria vetus, Italice Ceccano;
- Fregellae,
- Alba Longa, Albano Laziale
- Lavinium, Pomezia
- Minturnae,
- Ostia,
- Pesmons (gen. Pesmontis) vel Pedismons (Italice: Piedimonte San Germano),
- Praeneste, Italice Palestrina;
- Privernum, Italice Priverno;
- Signia, Italice Segni;
- Sora;
- Sutrium, Italice Sutri;
- Tarracina, Italice Terracina;
- Tibur, Italice Tivoli;
- Tarquinia,
- Tusculum,
- Veii,
- Velitrae, Italice Velletri
[recensere] Viae
Via Appia, Via Aurelia, Via Cassia, Via Flaminia, Via Latina, Via Portuensis, Via Salaria, Via Valeria.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ 1.0 1.1 1.2 Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Latium spectant. |
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
| Italiae regiones | |
|---|---|
| Aprutium | Apulia | Bruttium | Campania | Aemilia et Romania | Forum Iulii et Venetia Iulia | Langobardia | Latium | Liguria | Lucania | Marchia Anconitana | Molensis | Pedemontium | Sardinia | Sicilia | Tuscia | Tridentinum et Tirolis Meridionalis | Umbria | Vallis Augustana | Venetia | |