Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Grammatica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Emblem-contradict.svg
Scientia huius commentarii est dubia, prava vel nimis tenuiter descripta.
Corrige et amplifica si potes.
Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi
Quintus Horatius Flaccus, Ars Poetica, versiculi 70-71
Grammatica Latina: titularis libri Grammaticae artis institutio pagina, a Ioanne Susenbroto scripti (Lipsiae: Schumann, 1539).

Grammatica[1] est scientia et ars recte loquendi scribendique, quae in linguarum praeceptis regulisque consistit, subdisciplinas phonologiam, morphologiam, et syntaxim complectens, quae quomodo recte loqui docent, errores linguae describunt, formas vocabulorum explicant, et partes orationis linguae et regulas verba componendi demonstrant.

Grammatica generalis[recensere | fontem recensere]

Inter omnes linguas mundi quae per saecula floruerunt, solum nonnullae ad certam rationis normam grammaticam direxerunt scriptam. Omnes autem linguae ordinis constantias semper ostenderunt, quarum coniunctum grammaticam descriptivam constituere permittit.

Magnum linguisticae onus atque munus est linguarum notarum formas describere omnes, deinde grammaticae generalis theoriam elaborare[2].

Phonemata[recensere | fontem recensere]

Sonorum scientia in tres partes dividitur, phonetica scilicet phonologiaque et orthophonia.

Phonetica[recensere | fontem recensere]

Oportet phonetica a phonologia dispicere. Phonetica linguam concepit sicut principalium systema sonorum, soni qui phonemata graece latineque vocantur (Graece φώνημα). Phonetica phonemata studet sicut formae sonorae, faculte communicationis excepta. Duae partes sunt phoneticae, una phonatio vel productio phonemata, altera acustica vel phonematum perceptio auditione.[3].

Phonologia[recensere | fontem recensere]

Quomodo vocabilia signa, phonemata nominata, inter se componuntur ut vocabulis sententiisque oratio fietur et quemadmodum oratio inter eiusdem animi culturae homines communicationis ferramenti modo uti possit studet phonologia[3].

Orthophonia[recensere | fontem recensere]

Orthophonia, quae emendatam linguae pronuntiationem favet, phoneticae phonologiaeque studium uso et tractatione concludit.

Vocalium emissionis tenorem regulare, exsectionem syllabarum accurare, et accentus magnitudinem indicare, ad orthophoniam pertinent.

Exempli gratia, cantillatio (Arabica, Hebraïca, vel Buddhica) instrumentum necessarium est ad rectam orationarum comprehensionem semanticam.

Ideo cantor, qui in cultura iudaica hazzan nominatur, ante scripti sacri sollemnem recitationem seipsum admovet ad syllabas (havarot הברוֹת) discernere, accentum (neguina נגינה) in loco certo deponere, sed praesertim ad signa syntactica teamim (טעמים) nominata cantillare. Itaque hazzan (vel muezzin in cultura arabica) recitatio sua ad praecepta orthophoniae accurate applicat[4]

Morphologia[recensere | fontem recensere]

Quodque linguae vocabulum ad sententiam inhaerendum variabiles formas et invariabiles sibi induit. A grammatica scholastica illarum theoria formarum morphologia nominatur. Morphologia terminus e lingua graeca etymologice ortus est (μορφή forma, λόγος 'argumentum'). In lingua Graeca verbum et nomen duas partes orationis consideratae sunt, ab Aristoteles usque ad tempora hodierna[5]. Morphologia Latina vocabula in tres partes orationis classificat, scilicet verba, nomina, et invariabilia vocabula.[6].

Morphologia, secunda pars grammaticae, quattuor conceptis vicissim studet, scilicet morphematibus, tractibus grammaticalibus, instrumentis grammaticae sive terminis utilibus, et lexibus.[7] (hoc ultimum conceptum verba et nomina comprehendit).

Linguistica morphologiae fundamentum morphema nominat. Sicut phonema morphema sonabile est elementum, nihilominus a phonemato distinctum est quia semantice significans est morphema. Gallicum linguista emeritum Andreas Martinet (1908-1999) morphema ab monemato discernit (morphème et monème gallice dicuntur).[8]

Tractus grammaticalis specificam insignit proprietatem vocabuli illum integrantis. Exempli gratia, genus, numerus, persona, functio, modus, vox, aspectus, et tempus octo tractus grammaticales sunt linguae Hebraïcae quorum significationem et usum studet syntaxis Hebraïca.[9] Morphemata quibus illi varii tractus grammaticales manifestuntur morphologia attente examinat.

Morphologia instrumentorum grammaticalium seu terminorum utilium formationem quoque descripsit, scilicet termini illi et partes terminorum quos grammatica Latina praepositiones nominat[10]. Termini exempla sunt ista morphemata : ab, ad, post. Morphema -que termini est pars enclitica.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen substantivum in linguistica est quaelibet innumerabilium vocum in magna et aperta categoria lexicali cuius voces possunt esse vox principalis in subiecto clausae, obiectum verbi, vel obiectum praepositionis (Loos 2003).

Pronomen est dictum in loco nominis adhibitum. Linguae Latinae sunt pronomina personalia, et pronomina demonstrativa,

Verbum[recensere | fontem recensere]

Verborum species sunt formae, modi, coniugationes, genera, et tempora. Aspectus est categoria coniugationis verbi qui indicat, utrum perfecti an imperfecti sint actus, eventus vel status a verbis signati.

Syntaxis[recensere | fontem recensere]

Syntaxis (Graece: σύνταξις 'ordo, dispositio'[11][12]) est pars grammaticae quae propositiones in sententias et sententias in orationes vel sermones configurare permittit.[11] Propositio vocabulorum est coniunctio. Grammatica in duas partes propositionis studium ordinat. Singulae functiones hinc servantur vocabulorum singulorum, rationes illinc considerantur quibus vocabula mutuo interligantur. Ita grammatica functionum syntaxis ab rationum syntaxe distinguit.[13].

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fontes :P literature.png Partes huius textus transsumptae sunt ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.
  2. Jean Perrot, La linguistique, pagina 11.
  3. 3.0 3.1 Maurice Grévisse, Le bon usage, grammaire française, pagina 26.
  4. Paul Joüon, Grammaire de l'hébreu biblique, paginas 39 ad 46.
  5. Roersch & Thomas & Hombert, Éléments de grammaire grecque, paginas 21 et 60.
  6. Jacques Michel, Grammaire de base du Latin, pagina 24.
  7. Gladstone Chaves de Melo, Gramática fundamental da língua portuguêsa, pagina 77.
  8. André Martinet, in Syntaxe générale.
  9. Paul Joüon, op. cit., paginas 289 ad 465.
  10. Jacques Michel, op.cit., paginas 212 ad 220.
  11. 11.0 11.1 Jacques Michel, Grammaire de base du Latin, p. 161.
  12. M. A. Bailly, Abrégé du dictionnaire grec-français, pagina 840.
  13. Gladstone Chaves de Melo, Gramática fundamental da língua portuguêsa, pp. 15–17.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bailly, M. A. 1901. Abrégé du dictionnaire grec-français. Hachette. Lutetia Parisiorum.
  • Bodmer, Frederick. 1944. The Loom of Languages.
  • Bopp, Franz. 1816. Über das Konjugationssystem der Sanskritsprache in Vergleichung mit jenem der griechischen, lateinischen, persischen und germanischen Sprache.
  • Bußmann, Hadumod. 1990. Lexikon der Sprachwissenschaft. Stuttgart. ISBN 3-520-45202-2.
  • Chaves de Melo, Gladstone. 1970. Gramática fundamental da língua portugêsa. Livraria Academica. Urbs Fluminensis.
  • Chomsky, Noam. 1957. Syntactic Structures. The Hague: Mouton.
  • Croft, William. 2000. Explaining Language Change: An Evolutionary Approach. Harlow, Essex: Longman.
  • Eco, Umberto. 1997. La ricerca della lingua perfetta nella cultura europa, 1993.
  • Glück, Helmut, ed. 1993. Metzler Lexikon Sprache. Stuttgart, Weimar: Metzler. ISBN 3-476-00937-8.
  • Grévisse, Maurice. 1964. Le bon usage, grammaire française. Gemblaus (Gallice Gembloux): Jean Duculot.
  • Helbig, Gerhard, et Joachim Buscha. 2000. Leitfaden der deutschen Grammatik. ISBN 3-468-49495-5, ISBN 978-3-468-49495-6.
  • Holmes, Janet. 2001. An Introduction to Sociolinguistics. Ed. 2a. Harlow, Essex: Longman.
  • Joüon, Paul. (1923) 2007. Grammaire de l'hébreu biblique. Roma: Editrice Pontificio Istituto Biblico.
  • Loos. 2003.
  • Martinet, André. Syntaxe générale. 1985. Armand Colin. Lutetia Parisiorum. ISBN 2-200-31211-3.
  • Michel, Jacques. 1964. Grammaire de base du Latin. De Sikkel. Antverpia.
  • O'Grady, William, Michael Dobrovolsky, et Francis Katamba. 1996. Contemporary Linguistics: An Introduction.
  • Perrot, Jean. La linguistique. 1953. Presses Universitaires de France. Lutetia Parisiorum. ISBN 978-2-13-055709-8.
  • Roersch, et Thomas, et Hombert. 1964. Éléments de grammaire grecque. Wetteren, Belgium: Cultura.
  • Rubenbauer, Hans, J. B. Hofmann. 1977. Lateinische Grammatik. Novissime editus ab R. Heine. Bamberg, Monacum Bavariae.
  • Rundle, Bede. 1979. Grammar in Philosophy. Oxoniae: Clarendon Press; Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0198246129.
  • Throm, Hermann. 1995. Lateinische Grammatik. Cornelsen. Berolini. ISBN 3-590-12546-2.
Partes orationis
Nomen | Pronomen | Verbum | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | Particula
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis
Declinatio: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Vocativus | Accusativus | Genetivus | Dativus | Ablativus | Locativus
Partes orationis
Nomen | Pronomen | Verbum | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | Particula
Verbum
Persona: Prima | Secunda | Tertia
Numerus: Singularis | Pluralis
Genus verbi: Activum | Passivum
Modus: Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Infinitivus
Tempus: Praesens | Imperfectum | Futurum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum exactum
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum