Veni, vidi, vici

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula no. 9, Triumphorum Caesaris, ab Andrea Mantegna picta. Verba Veni, vidi, vici olim in signo legenda erant.
Exemplar eiusdem tabulae ab Andrea Andreani saeculo sexto decimo exeunte editum, ubi haec verba legi possunt.

"Veni, vidi, vici" est sententia qua victoriae celeriter a Gaio Iulio Caesare nactae memorantur, a Caesare ipso dicta. Suetonius enim inquit, ad annum 46 a.C.n. spectans: "Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum "veni, vidi, vici" non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam".[1] Plutarchus eadem verba anno anteriori scripta adseverat de bello Pontico et de proelio iuxta Zelam facto anno 47 a.C.n. in epistula quam Caesar amico quodam "Amantio" miserat[2] (fortasse re vera Gaio Matio[3]).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 37.
  2. Haec verba Graece ita sonantur: Ἦλθον, εἶδον, ἐνίκησα. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 50.
  3. Conrad Cichorius, Römische Studien. Historisches, Epigraphisches, Literaturgeschichtliches aus vier Jahrhunderten Roms (Lipsiae, 1922) p. 248.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]