Latino sine Flexione
Latino sine flexione, lingua auxiliaris, anno 1903 proposita est a Iosepho Peano, qui eam "interlingua" vocavit; hodie autem illud nomen linguae alterae attribuitur. Itaque lingua a Peano inventa vocatur "Latino sine flexione" vel "Interlingua de Peano." Haec lingua verba e lingua Latina capit; formae autem nominum substantivorum adiectivorumque et verborum non declinantur. Nomina substantiva et adiectiva sunt in forma ablativa. Verba ad radices rediguntur. Praepositiones locum casuum capiunt. Numerus nominum potest esse ambiguus nisi adiectivo indicatur.
Peano linguam suam primo in "De Latino Sine Flexione" e Revue de Mathématiques (volumine 8, numero 3, paginis 74 et 83) posuit.[1]
Videtur Godefridus Guilielmus Leibnitius scripse operam ineditam de lingua artificiosa. Ideae principales a Peano afferuntur:
- « Nominum casus semper eliminari possunt substitutis in eorum locum particulis quibusdam ».[2] Leibniz.
- « Discrimen generis nihil pertinet ad grammaticam rationalem ». Leibniz.
- « Personae verborum possunt esse invariabiles, sufficit variari ego, tu, ille, etc. ». Leibniz.
Exemplum [recensere]
Ecce exemplum eius linguae artificiosae, e sectione historiae e «De Latino Sine Flexione»:
-
- Multo auctore, in vario tempo, propone lingua plus vel minus artificiale. Vir doctissimo, L. Couturat, professore in Universitate de Toulouse, in libro La Logique de Leibniz, Paris a. 1901, p. 608, expone: Ars magna de R. Lulle a. 1234-1315, Ars magna sciendi de Kircher a. 1669, Ars signorum de Dalgarno a. 1661, Philosophical language de Wilkins a. 1668.
- Postea Leibniz diffuse et profunde stude hic subjecto; sed nihil publica. Suo studio mane sepulto in bibliotheca de Hanover, usque ad nostro die; primo Dr Vacca in RdM., postea Couturat in libro citato detege et publica parte de hic manuscripto.[3]
Notae [recensere]
- ↑ Peano, Giuseppe (1903). «De Latino Sine Flexione. Lingua Auxiliare Internationale» [1], Revista de Mathematica (Revue de Mathématiques), Tomo VIII, pp. 74-83. Fratres Bocca Editores: Torino.
- ↑ Couturat, Louis (1901). La Logique de Leibniz. Paris: Ed. Couturat: p. 67.
- ↑ Couturat, Louis (1903). Opuscules et fragments inédits de Leibniz. Paris.
Nexus externi [recensere]
- Latino Sine Flexione
- Instituto pro Latino sine flexione
- Blog
- Nota de Latino sine Flexione.
- (latino sine flexione) Revista "Discussiones", de Academia Pro Interlingua (1909-13)
Anglica simplex | Esperanto | Ido | Interlingua | Interlingue | Latino sine Flexione | Lingua Franca Nova | Loglan | Lojban | Novial | Románico | Sambahsa-mundialect | Slovianski | Slovio | Solresol | Toki Pona | Uropi | Volapük
Clingonica | Latina mercatoria | Lingua Mordoris | Lydnevica | Martiana | Nadsat | Newspeak | Quenya | Sindarin | Speedtalk | Venedica | Zemblan