Ianus Secundus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ianus Secundus sculptor et poeta. Icon incisa secundum picturam Ioannis Scorelli, cum his versibus a fratre Hadriano Mario pactis :
Talis Ioannes oculis eram et ore Secundus,
Festinans quintam claudere Olympiadem;
Praevenit cita mors. At,docti dextra Scorelli
Quam dederat, vitam laedere non potuit.

Iohannes Everardi praecipue notus in Re publica litteraria ut Ianus Secundus vel Ioannes Secundus, natus 15 Novembris 1511 Hagae Comitum et vita functus die 25 Septembris 1536 in urbe (nunc in Francogallia) Saint-Amand-les-Eaux est humanista et poëta Latinus natione Batavus.

Etiam sculptor fuit qui perpulchre nomismata caelare valebat.

Mortuus iuvenis, micuit mirificentissime in arte poetica. Eius Basia et Elegiae demonstrant animam poeticam eximiam et suavem.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]