Nominativus

E Vicipaedia

Nominativus, qui etiam dicitur casus rectus, est casus, qui ostendit grammaticum subiecti munus.

Index

[recensere] Usus nominativi in lingua Latina

[recensere] In activa et in passiva significatione

Sive in passiva sive in activa significatione, casus nominativus indicat id, de quo loquitur verbum. In sententia lupus currit, nomen lupi, quod nominativo utitur, est subiectum verbi activi; in sententia lucerna accenditur, nomen lucernae est subiectum verbi passivi et ideo nominativo casu utitur. Alia exempla:

  1. Aquila volat;
  2. Discipuli vultum magistri timent;
  3. Prima Sedes non iudicabitur a quoquam.

[recensere] Atributum subiecti

In verbis, quae actionem non ostendunt, subiectum exigit quoque nominativum; praeterea attributum illud subiecti item nominativo utitur: Puella est pulchra; Cicero fit consul. In his sententiis nomina puellae et Ciceronis sunt subiecta; nomina autem pulchrae et consulis sunt attributa subiecti. In utroque casu nominativus exigitur. Alia exempla:

  1. Quattuor sunt anni tempora;
  2. Excellentissimum bonum est temperantia;
  3. Tullus manet aegrotus.

[recensere] Nominativus generis neutralis

Cum agitur de nominibus generis neutralis, lingua Latina non distinguit nominativum ab accusativo. Quod forte est memoria illius inter res animatas et non animatas distinctionis, cuius hereditatem lingua Persa ab antiquissima alia lingua ceperit.

[recensere] Declinationes

Ad filiam nominativi sunt Filia et Filiae.

Ad dominum nominativi sunt Dominus et Domini.

Ad bellum nominativi sunt Bellum et Bella.

Ad urbem nominativi sunt Urbs et Urbes.

Ad nomen nominativi sunt Nomen et Nomina.


Filia bellum amat.

Dominus est in dome.

Bella sunt mala.

Urbs Roma est magna.

Nomen senatoris est Caesar.

Grammatica Latina
Nomina | Pronomina | Adiectivi | Adverbia | Verba | Praepositiones
Nomina
Declinatio Prima | Declinatio Secunda | Declinatio Tertia | Declinatio Quarta | Declinatio Quinta
Nominativus | Vocativus | Accusativus | Genetivus | Dativus | Ablativus | Locativus
Secta de Vicicollaboratione Linguae Latinae
Instrumenta personalia