Hieronymus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
De viris illustribus

Sanctus Eusebius Sophronius Hieronymus (ca 346 - 420), Doctor Ecclesiae et religiosus, a papa Damaso mandatus, transtulit Latine Sacras Scripturas de Hebraico ac Graeco, quod opus Vulgata (versio) appellatur.

Hieronymus, Stridone in Dalmatia natus, Romae adolescens est baptizatus, et liberalibus disciplinis a Donato et aliis viris doctissimis - ut Didymo - eruditus. Religionis causa, totam lustravit Palaestinam. Deinde secessit in vastam Syriae solitudinem, ubi quadriennium in lectione divinorum librorum caelestisque beatitudinis contemplatione consumpsit. Presbyter a Paulino episcopo Antiochiae factus et in Palaestinam reversus, Bethlehemam ad Christi Domini praesepe caelestem quamdam vitae rationem instituit et diaboli insidias piis laboribus ac perpetua lectione et scriptione superavit. Tamquam ad oraculum, undique ad ipsum divinae Scripturae quaestiones explicandae referebantur. Illum Damasus Romanus Pontifex et sanctus Augustinus de locis Scripturae difficillimis saepe consuluerunt propter eius singularem doctrinam et linguae non solum Latinae et Graecae, sed Hebraicae etiam et Chaldaicae intellegentiam. Vetus Testamentum ex Hebraeo convertit; novum, iussu Damasi, Graecae fidei redditum, magna etiam ex parte explicavit. In summa senectute obiit. Cuius corpus, ad Bethlehem sepultum, postea Romam delatum, in basilica sanctae Mariae maioris conditum fuit.

Erasmus, qui litteras eius recensuit, emendavit, edidit, sic de eius eruditione scripsit: "... ut Romulum narrant non minus magnificum fuisse suorum facinorum ostentatorem quam rerum egregiarum gestorem, ita divus Hieronymus, ut divitem quandam ex omni disciplinarum et autorum genere constructam penum habuit in pectore, it nemo doctrinae suae opes in scriptis ambitiosius, ut ita dicam, ostentat. Adeo sancta quidem gloria quicquid in Vetere, quicquid in Novo Instrumento retrusum, quicquid in fabulis, in historiis, quicquid in haebraicis litteris exquisitum, id elicit, infulcit, inculcat." (Adagia, 3-1-1, Herculei labores)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Hieronymum spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Hieronymus apud Vicifontem.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Hieronymum spectant.