Plantae
E Vicipaedia
| Plantae | ||||
|---|---|---|---|---|
| Taxinomia | ||||
|
||||
| Divisiones | ||||
Plantae (-ae, f.) hodie in biologia appellantur illa copia rerum viventium quae simul sunt eukaryoticae, autotropicae, et multicellulares, et quae per chloroplasta lucem capiunt. Scientia quae plantas investigat est botanica.
Per aetates res quae plantae habentur aliquanto mutavit. Primitus Carolus Linnaeus anno 1735 sola dua regna viventia definivit: Animalia et Vegetabilia. Ernestus Haeckel tunc plantas ab protistis distinguit, sed usque annum 1938, biologi habebant plantas includere fungos, lichenes, algas, et alia. Post autem annum 1969 descriptio Roberti Whittaker plerumque adoptata est ubi fungi et algi excluduntur.
Secundum consuetudinem hodiernam inclusi in regno plantarum sunt soli organismi qui simul sunt multicellulares, eukaryotici, et autotropici, per chloroplasta lucem capientes. Excluduntur organismi unicellulares qui ad regna Protistorum, Bacteriorum vel Archeorum pertinent, et organismi heterotrophici, qui ad regna Animalium vel Fungorum pertinent.
Index |
[recensere] Taxa taxonomiae plantarum
[recensere] Systema regni plantarum
[recensere] Embryophyta
-
- divisio Bryophyta
- divisio Pteridophyta
- divisio Spermatophyta, id est plantae quae semina gerunt
- subdivisio Coniferophytina (vel Gymnospermae)
- subdivisio Cycadophytina (etiam in Gymnospermis inclusa)
- subdivisio Gingkophytina (etiam in Gymnospermis inclusa)
- subdivisio Gnaetophytina (etiam in Gymnospermis inclusa)
- subdivisio Magnoliophytina (vel Angiospermae)
Saepe Spermatophytum collectio non tantum divisio, sed superdivisio censetur, quia hodierni doctores recognoscunt in evolutionis historia multiplices Spermatophytum origines exsistere.

