Stargate
Stargate (Latine "Astrorum Porta") est universum fictum serierum televisificarum, pellicularum, et cetera. Primum, pellicula cum idem nomen ut commentatio Stargate veniebat, anno 1994. Series televisifica prima, Stargate SG-1, annos tres deinde venit, anno 1997. Subinde series duas faciebantur, Stargate Atlantis (2004) et Stargate Universe (2009). Aliae pelliculae quae seriores veniunt sunt Stargate: The Ark of Truth (2008) et Stargate: Continuum (2008). Etiam series animata anno 2002 faciebatur, Stargate Infinity.
Index |
Pelliculae [recensere]
Stargate (1994) [recensere]
Argumentum
In fabula et pellicula, grandis anulus in Aegypto circa 1920 invenitur. Post septuaginta annos magistra Catherina Langford (quam Viveca Lindfors agit) aliquem exploravit, qui de anulo narraret. Doctori Daniel Jackson (quem Iacobus Spader agit) ob viam convenit, eum videre anulum rogat. Tum Daniel Jackson qui hoc cognoscit, explicat grandem anulum "Astrorum Portam" nuncupatum, esse portam ad aliam terram.
His rebus cognitis, praefecto legionis Iohannes O'Neill (quem Kurt Russel agit) ducente, comitatus militum et Daniel Jackson per portam transeunt, et in novam tellurem veniunt. Hic est parasitus quidam qui corpus famuli adulescentis rapuerat; dicit ipsum esse deum Aegypti, nomine Ra deo Solis. Milites homines indigenarum loci suscitant ut adversus deum pugnent. Ra mortuo, Daniel feminam, Sha'uri (quam Mili Avital agit), de terra illa, tollit; et cuncti domum redeunt.
Stargate: The Ark of Truth (2008; pellicula ad Stargate SG-1) [recensere]
Stargate: Continuum (2008; pellicula ad Stargate SG-1) [recensere]
Stargate Extinction (veniens; pellicula ad Stargate Atlantis) [recensere]
Stargate: Revolution (veniens; pellicula ad Stargate SG-1) [recensere]
Seriei televisificae [recensere]
Stargate SG-1 [recensere]
Drama pro televisione, anno 1997, ostenso tempore, fabulam refert. Adhuc iam in vicem Ricardus Dean Anderson agit praefectum legionis Ioannes O’Neil, et Michael Shanks agit doctorem Daniel Jackson. Etiam adiunctae sunt duae novae personae; praesertim, Samantha Carter quam Amanda Tapping agit, et Teal'c quem Christophorus Judge agit.
Fabula mutatur ut iam Astrorum Porta ad multas terras mundorum viatores vehat. Comitatus, AS-1, cosmum explorat, sperantes invenire novas machinas ut ipsis contra hostes, Goa'uld, se defendat. Goa’uld, sicut Ra, parasiti sunt hominum corpora rapientes; centum annos intra corpus raptum vivunt et magna imperia per mundum habent. Uxor a Daniel Jackson ab quodam Goa’uld capitur. Sic Daniel et comitatus proficiscuntur, ut eam eripiant. Tamen ea tertio anno moritur. Sic decem annos ostenso spectaculo, et mutato ad Scientiam-fictam canali sexto anno edito, tunc demum finis advenit.
Stargate Atlantis [recensere]
Hoc spectaculum fabulam Stargate SG-1 consequitur. Ultimo anno eventi septimi, comitatus urbem Atlantidem fuisse in terra cognoscit. Tamen iam urbs invenitur in Pegaso Circulo, et non in Lacteo Circulo ut putabant. Sic comitatus, Magistra Elisabetha Weir (quam Torri Higginson agit) ducente, ad Urbem Atlantidem transeunt. Illic novum ordinem Astrorum Portae inveniunt, sic castra in urbe ponunt. Nunc hic comitatus novos hostes in alio mundo pugnat. Nunc tertius annus est, et multos hostes amicos plerumque faciunt.
Stargate Universe [recensere]
Series animata [recensere]
- Stargate Infinity (2002)
Ludi televisifici [recensere]
- Stargate: Resistance (2010)
In cetera cultura populari [recensere]
In mundo virtuali Second Life (Latine: "Vita Secunda") sunt Portae Astrales atque multae earum. Qui in universo ficto vehi potes per portas. Second Life etiam habet copiae a Stargate Command (e Stargate SG-1) et urbe Atlantis (e Stargate Atlantis).
Notae speciei extraterrestres e Stargate [recensere]
- Alterans (Latine "Alteri")
- The Ancients (Latine "Antiqui")
- Ori (Latine fortasse "Dei")
- Asgard (Latine "Anses")
- Goa'uld (significat "dei" Latine, ita "Dei" appellari possunt, sed Latinitate dare sit "Gulti")
- Nox (non significat Latinae verbum "nox", sed Nox Latine appellari potest)
- Wraith (Latine "Umbra")
- Unas (Latine "Primi")
Dicta [recensere]
- "Aliquis 'Martha Stewart' legebat!" - dixit Jack O'Neil cum vidisset templum in Planeta Kheb.
- "Mente illuminata, spiritus liber, corporis non necesse est." - Monachus in Planeta Kheb.
- "Quicumque philosophiam sequitur, basis Buddhismi in terra debet esse." - Daniel Jackson de monacho.
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
- Situs officialis a Stargate apud MGM
- Situs a Stargate apud Syfy
- Situs officialis de Stargate Talking Books
| Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes! |
| Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |