Lingua Lusitana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Lusitana
português
IPA: [ puɾtu'geʃ ~ poɾtu'ges ]
Taxinomia: Linguae Indoeuropaeae

 Linguae Romanicae
  Linguae Romanicae occidentales
   Linguae Gallaico-Lusitanae
    Lingua Lusitana

Locutores: 210-230 000 000
Sigla: 1 pt, 2 por, 3 por
Status publicus
Officialis Lusitania, Angolia, Brasilia, Guinea Bissaviensis, Insulae Sancti Thomae et Principis, Macau, Mozambicum, Promontorium Viride, Timoria Orientalis, necnon Unio Europaea
Privata permultae civitates
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: -
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae


Lingua Lusitana[1][2][3] seu Lusitanica[4] sive Portugallica[5] est lingua Indoeuropaea familiae Romanicae subiuncta.

"Extremus flos Latii, incultus pulcherque" – ita lingua Lusitanica appellatur ab Olavo Bilac (1865-1918), poeta Brasiliensi Parnassisticae scholae, in poemate quod Lingua Lusitana inscribitur.

Index

[recensere] Loci

Lingua Lusitana non modo Lusitani loquuntur, sed ea adhibetur etiam in America Meridionali (Brasilia) atque in quibusdam partibus Africae australis (sicut in Angolia, Mozambico, Guinea Bissaviensi) et Asiae (Goa) nec non in Timoria Orientali atque in multis insulis et partibus orbis terrarum.

[recensere] Origo

Lingua Lusitana, quamquam inter linguas Romanicas numeratur, etiam linguis Gothica et Arabica adfecta est, nam primo Celtae in Lusitaniam invaserunt, postea Romani, denique Visigothi et Arabes.

[recensere] De vocabulario

Lingua Lusitana multa verba Latina conservat.

[recensere] De grammatica

Declinatio et coniugatio in lingua Lusitana faciliores sunt quam in Latina.

Verborum ordo magni momenti est.

[recensere] Nugae

Salve, aurora! eia, refulge!
Eia, anima valles, montes!
Hymnos canta, o Philomela,
Hymnos jocundos, insontes!

Quam pura, quam pudibunda
Es tu, aurora formosa!
Diffunde odores suaves,
Divina, purpurea rosa!

Eia, surge, vivifica
Pendentes ramos, aurora!
Aureos fulgores emitte,
Pallidas messes colora!

Matutina aura, mitiga
Solares nimios ardores;
Inspira gratos Favonios,
Euros, Zephyros profectores.

Eoa, Tithonia Diva,
Fecundos campos decora,
Canoras aves excita
O serena, bella aurora!

Protege placidos somnos,
Inquietas mentes tempera,
Duras procellas dissipa,
Terras, flores refrigera!

Extingue umbrosa vapores,
O sol, o divina flamma!
Lucidas portas expande,
Tristes animos inflamma!

Salve, aurora! eia, refulge!
Eia, anima valles, montes!
Hymnos canta, o Philomela,
Hymnos jocundos, insontes!


Hi versus, qui legendi Lusitane et Latine erant et scripti sunt a magno Latinista et glottologo Brasiliensi Antonio de Castro Lopes (Urbe Fluminensi, 1827-1901), ostendunt consanguinitatem linguarum Lusitanae et Latinae. Castro Lopes verba nova (neologismos) varia Lusitane pariebat pervulgata in Brasilia, e.g. “convescote” (“picnic”, convivium subdiale) et “cardápio” (“menu”, index escarum). Lingua Lusitana autem Emendatione Orthographica anni 1941 mutata expeditaque est.

[recensere] Notae

  1. Pereira (1672): vide bibliographiam nostram
  2. Paulinus Bartholomaeus, Vyacarana (1904) p. xix nota n ad fin.
  3. "Nobilissima lingua Lusitana": Manoel Severim de Faria in O instituto vol. 1 (1853) p. 253 (Textus apud Google Books)
  4. Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus p. 200
  5. Everhardi Ottonis Primae Lineae Notitiae rerum publicarum (1726)

[recensere] Bibliographia

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Lusitanam spectant.
Vicilibri
Lege de lingua Lusitana in Vicilibris.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis