Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Galaxias

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Galaxias NGC 4414, Latine Floccus Comae Berenices, diametro est circa 55 000 spatiorum lucis annuae et circa 60 milliones spatiorum lucis annuae a Tellure procul.
Galaxias PGC 54559, Latine Hoagium Serpentis vel Anglice Hoag's Object, exemplum galaxiae annularis.

Galaxias (-ae, m.),[1] litteris Graecis γαλαξίας, est massivum systema gravitationis conligatum quod in stellis et reliquiis stellarum, medio interstellari gasii pulverisque cosmici, et parte gravi sed tenuiter comprehensa pro tempore materia obscura appellatum consistit.[2] Galaxiae ordinarii inter se variant a nanis, cum solum 10 millionum (107) stellarum,[3] ad gigantes, cum 100 trillionum (1014) stellarum,[4] quorum omnes circa galaxiae medium massae moventer. Galaxiae multa systemata stellarum, fasciculos stellarum, variasque nubes interstellares contineri possunt. Sol est una ex stellis in galaxia Via Lactea, et Systema Solare, Tellurem, et omnes alias res comprehendit quae circa Solem moventur.

Vocabula[recensere | fontem recensere]

Vocabulum galaxias e lingua Graeca oritur, ubi interdum adiectivum (κύκλος γαλαξίας 'circulus lacteus'), interdum substantivum, nomen est illius galaxiae ubi habitamus nos, qui Latinitate antiqua a Graecizantibus galaxias appellari solebatur, sed ab aliis Via lactea. Tali modo nomina bina tam Graecum quam Anglicum apud Galfridum Chaucer poëtam saeculi quarti decimi exeuntis reperiuntur:

See yonder, lo, the Galaxyë
Which men clepeth the Milky Wey
For hit is whyt.[5]

Galaxias extraneos Gulielmus Herschel anno 1786 enumerare conatus est, vera eorum natura nondum recognita: ille eos nebulas spirales nuncupavit. Tempore nostro, nomen Graecum galaxias ad omnes res huius generis applicatur, nuncupatione via lactea ad galaxiam nostrum reservato.

Saeculis vicensimo et vicensimo uno galaxiarum myriades, etiam distantissimorum, telescopiorum ope recognoscuntur et enumerantur. Catalogis Ioannis Baptistae Hodiernae anni 1654 et Gulielmi Herschel anni 1786 fere oblitis, astronomi galaxias appellare solent ex enumerationibus catalogorum Caroli Messier anno 1771 editi,[6] deinde NGC[7] et IC post Herschel ab Iohanne Ludovico Aemilio Dreyer confecti, CGCG auctore Friderico Zwicky, MCG auctore Borise Voroncov-Vel'jaminov, UGC anno 1973 apud Observatorium Astronomicum Upsaliense, denuo PGC anno 1989 confecti.[8] Galaxiae autem potiores nomina habent communia, variis linguis vernacularibus recognita. Ergo Gerardus Bodifee, physicus Belgus, et Michael Berger philologus catalogum elaboraverunt galaxiarum mille, titulo CMG seu Catalogue of One Thousand Named Galaxies, in quo nomina Latina proponuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  2. Hupp, E.; Roy, S.; Watzke, M. (12 Augusti 2006). "NASA Finds Direct Proof of Dark Matter". NASA 
  3. "Unveiling the Secret of a Virgo Dwarf Galaxy". ESO. 2000-05-03 
  4. Uson, J. M.; Boughn, S. P.; Kuhn, J. R. (1990). "The central galaxy in Abell 2029 – An old supergiant". Science 250 (4980): 539–540 
  5. Galfridus Chaucer, The House of Fame.
  6. Vide Categoria:Res astronomicae nominibus Messier agnitae
  7. Vide Categoria:Res astronomicae nominibus NGC agnitae.
  8. Vide "Deep Sky Collections and Catalogs" et "Deep Sky collections and catalogs similar to Messier's" apud Students for the Exploration and development of Space; Astronomical Catalogues at the ESO/ST-ECF Archive.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Belkora, L. (2003). Minding the Heavens: the Story of our Discovery of the Milky Way. CRC Press  ISBN 0750307307
  • Bertin, G.; Lin, C.-C. (1996). Spiral Structure in Galaxies: a Density Wave Theory. Cantabrigiae Massachusettensium: MIT Press  ISBN 0262023962
  • Binney, J.; Merrifield, M. (1998). Galactic Astronomy. Princetoniae: Princeton University Press  ISBN 0691004021.
  • Bodifee, Gerard, et Michel Berger. 2010. CMG: Catalogue of One Thousand Named Galaxies. 2 voll. Hove Belgiae: Volkssterrenwacht Urania. De hoc libro Recensio brevis
  • Dickinson, T. (2004). The Universe and Beyond (4a ed.). Firefly Books  ISBN 1552979016.
  • Feiler, Michael, et Philip Noack. 2005. Deep Sky: Reiseatlas; Sternhaufen, Nebel und Galaxien schnell und sicher finden. Erlangen: Oculum-Verlag. ISBN 3938469056.
  • Feitzinger, Johannes V. Galaxien und Kosmologie. Stutgardiae: Franckh-Kosmos Verlags-GmbH. ISBN 9783440104903. (Theodisce)
  • Heidarzadeh, T. (2008). A History of Physical Theories of Comets, from Aristotle to Whipple. Berolini: Springer  ISBN 140208322X.
  • Hetznecker, Helmut. 2009. 'Kosmologische Strukturbildung: Von der Quantenfluktuation zur Galaxie. Heidelbergae: Spektrum. ISBN 9783827419354.
  • Ho, Houjun, Frank van den Bosch, et Simon White. 2010. Galaxy Formation and Evolution. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521857932.
  • Kepple, G. R.; Sanner, G. W. (1998). The Night Sky Observer's Guide, Volume 1. Richmond Virginiae: Willmann-Bell  ISBN 0943396581.
  • Longair, Malcolm S. 2008. Galaxy Formation. Berolini: Springer. ISBN 9783540734772.
  • Mackie, Glen. 2011. The Multiwavelength Atlas of Galaxies. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521620628.
  • Merritt, D. 2013. Dynamics and Evolution of Galactic Nuclei. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 9781400846122.
  • Paul, E. R. (1993). The Milky Way Galaxy and Statistical Cosmology, 1890–1924. Cantabrigiae: Cambridge University Press  ISBN 0521353637
  • Schneider, Peter. 2005. Einführung in die Extragalaktische Astronomie und Kosmologie. Heidelbergae: Springer. ISBN 3540258329.
  • Sparke, L. S.; Gallagher III, J. S. (2000). Galaxies in the Universe: An Introduction. Cantabrigiae: Cambridge University Press  ISBN 0521597044.
  • Van den Bergh, S. 1998. Galaxy Morphology and Classification. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521623359.
  • Waller, W. H.; Hodge, P. W. (2003). Galaxies and the Cosmic Frontier. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press  ISBN 0674010795.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad galaxias spectant.