Latinitas nondum censa

Calendarium Romanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Calendarium Romanum, Antio inventum.

Calendarium Romanum formam suam inter originem Romae et finem Imperii Romani iterum atque iterum mutavit. A C. Iulio Caesare formata in Calendarium Iulianum formavit fundamentum pro calendario hodie vigente: Calendario Gregoriano.

Historia[recensere | fontem recensere]

Omnium primum erat calendarium lunare cum decem mensibus et tempore aequinoctii vernalis coepit. Romulus id circa 753 a.C.n. inventare dictus est. Sed calendario lunari Graecorum fundari videtur. Eo tempore hi menses erant:

Nota bene: Ob eum calendarium antiquum mensis December numerum decem in nomine suo habet (etiam menses Quintilis, Sextilis, September, October, et November).

Tale calendarium solum 304 dies continuit. Circa sexaginta et unum dies hiemis non in numero calendarii erant. Causa huius calendarii et proprietatum eius probabiliter vita et labores agricolarum erant.

Numa Pompilius, secundus ex septem - a maioribus traditis - regibus Romae, primam correctionem calendarii fecisse dictus est. Circa 713 a.C.n. spatium mensium brevium de triginta diebus ad undetriginta dies minuit. Praeterea menses Ianuarium (undetriginta dies) et Februarium (duodetriginta dies) ad finem calendarii addidit. Ita annus Romanus iam 355 dies duravit, at tamen annus circiter decem diebus brevior erat. Ob eam rem alternis annis mensis Mercedinus seu Intercalaris (27 aut 28 dies) post a. d. VI Kalendas Martias (paulo ante finem mensis Februarii), cuius numerus dierum illis annis ad 23 dies minutus est, inseri debitus est. Id cura pontificis maximi erat. Ille momentum officii non semper scivit. Itaque plerumque Mercedinum addere oblitum est, quare dies exacti rerum antiquarum saepe incerti sunt.

Anno 46 a.C.n. C. Iulius Caesar astronomis aegyptis persuasus calendarium iterum refecit, formans Calendarium Iulianum. Calendario recenti simile erat. Nunc non iam officium pontificis maximi erat mensem Mercedinum inserere, sed quinto quoque anno (= annus intercalaris) dies unus additus est. Hic dies non ad finem additus, sed dies vicesimus quartus mensis Februaris (= ante diem sextum Kalendas Martias) duplicatus est. Hic dies novus dies bis sextus ante Kalendas Martias appellatus est. Ob eam rem in lingua Latina sera annus intercalaris etiam annus bissextus vocatus est. Aliquae linguae etiam hodie eum sic appellant: année bissextile (Francogallice), anno bisestile (Italiane), año bisiesto (Hispanice), ano bissexto (Lusice), et bissextile year (Anglice).

Nomina dierum[recensere | fontem recensere]

Romani pro tribus diebus mensis nomina praecipua habebant: Kalendae, Nonae, et Idus. Initio dies lunae faciebus aequati sunt (Nones = luna dimidiata, Idus = plenilunium). In principio hi dies probabiliter pronuntiati sunt quando lunae facies conventi sunt. Numa Pompilius Kalendis, Nonis, Idibusque dies fixos assignavit:

  • Kalendae: dies primus mensis
  • Nonae: dies quintus aut septimus mensis
    • dies quintus: Aprilis, Iunius, Sextilis/Augustus, September, November, December, Ianuarius, Februarius
    • dies septimus: Martius, Maius, Quintilis/Iulius, October
  • Idus: dies decimus tertius aut decimus quintus mensis
    • dies decimus tertius: Aprilis, Iunius, Sextilis/Augustus, September, November, December, Ianuarius, Februarius
    • dies decimus quintus: Martius, Maius, Quintilis/Iulius, October

Aliae differentiae inter calendarium Romanum et calendarium occidentalem recentem sunt. Romani non dies ad primum diem mensis respicientes numeraverunt (i.e. primus dies post principium mensis etc.), at ad dies nominatos pronumeraverunt. Nota bene: Romani numerantes diem nominatum includerunt. Ita 2 September = quattuor dies ante 5 Septembrem (= Nonae), non tres dies antea.

Exemplum: September
Anglice Latine

Sep 1
Sep 2

Sep 3
Sep 4
Sep 5
Sep 6
Sep 7
Sep 8
Sep 9
Sep 10
Sep 11
Sep 12
Sep 13
Sep 14
Sep 15
Sep 16
Sep 17
Sep 18
Sep 19
Sep 20
Sep 21
Sep 22
Sep 23
Sep 24
Sep 25
Sep 26
Sep 27
Sep 28
Sep 29
Sep 30

Kalendis Septembribus (Kalendae)
a(nte) d(iem) quartum Non(as) Sep(tembris)
(pro quarto die ante Nonas Septembris)
a. d. III Non. Sep.
pridie Nonas Septembris
Nonis Septembribus
a. d. VIII Id. Sep.
a. d. VII Id. Sep.
a. d. VI Id. Sep.
a. d. V Id. Sep.
a. d. IV Id. Sep.
a. d. III Id. Sep.
pridie Idus Septembris
Idibus Septembribus
ante diem XVIII Kalendas Octobris
a. d. XVII Kal. Oct.
a. d. XVI Kal. Oct.
a. d. XV Kal. Oct.
a. d. XIV Kal. Oct.
a. d. XIII Kal. Oct.
a. d. XII Kal. Oct.
a. d. XI Kal. Oct.
a. d. X Kal. Oct.
a. d. IX Kal. Oct.
a. d. VIII Kal. Oct.
a. d. VII Kal. Oct.
a. d. VI Kal. Oct.
a. d. V Kal. Oct.
a. d. IV Kal. Oct.
a. d. III Kal. Oct.
pridie Kal. Oct.

Dies septimanae[recensere | fontem recensere]

Spatium septem dierum, quo septimana aut hebdomas appellatur, res publica Romana non habuit. Imperio Romano primo incolae locorum occidentalium septimanam ascisciverunt: Iudaeae, Christiani aliique qui tempus in oriente acti erant.

Lingua Latina dies septimanae dis deabusque, inter eos Soli et Lunae, dedicati sunt:

Systema antiquum Systema Christianum
dies Solis Dominica
dies Lunae Feria II
dies Martis Feria III
dies Mercurii Feria IV
dies Iovis Feria V
dies Veneris Feria VI
dies Saturni Sabbatum

Anni[recensere | fontem recensere]

In principio anni Respublicae Romanae non numerati, sed a consulibus nominati, sunt; e.g. annus 205 a.C.n. "annus consulatus Publii Cornelii Scipionis Africani et Publii Licinii Crassi" erat.

Serius anni ab urbe condita (anno 753 a.C.n.) numerati sunt. Ergo aliquae inscriptiones "A.V.C." (= "AB VRBE CONDITA") continent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]