Participium
E Vicipaedia
Participium est forma verbi, quae simul praebet speciem adiectivi.
Descriptio [recensere]
Participium, quod simul actionem aut statum ostendit et qualitatem, adiectivi naturam quodammodo complet actuosa verbi significatione.
Participium dictum, quod nominis et verbi capiat partes, quasi particapium. A nomine enim vindicat sibi genera et casus, a verbo tempora et significationes, ab utrisque numerum et figuram.
In Lingua Latina tria sunt participia: Activi praesentis, passivi perfecti et activi futuri, exempli gratia participia verbi "amo 1":
- amans, amantis
- amatus, -a, -um
- amaturus, -a, -um
Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.
| Grammatica Latina |
|---|
| Nomina | Pronomina | Adiectivi | Adverbia | Verba | Praepositiones |
| Verba |
| Numerus |
| Activum | Passivum |
| Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Infinitivus | Gerundium | Supinum | Participium | Gerundivum |
| Praesens | Imperfectum | Futurum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum exactum |