Star Trek
Star Trek (Latine: Iter Stellare) est quilibet nonnullorum libellorum scaenographicorum atque pellicularum rerum futurarum, ab Eugenio Roddenberry fictarum. Hi libelli de fortunatis hominum futuris narrant. Homines navibus interstellaribus per spatium galaxicum iter faciunt, obvii gentibus extraterrestribus pacem ac concordiam ubique colentes.
Commenticium Itineris Stellaris universum multos planetas habitatos et multa hominum sentientium genera (maiore parte humaniforma) habet. Magni momenti sunt, praeter homines, Vulcanes, qui cum hominibus Foederationem Unitatem Planetarum condiderunt; perfidi Rihantes, ab hominibus saepe Romulani appellati; bellicosi Clingonae; versuti mercatores Ferengi; porro multi alii.
Nonnullae technologiae quae saepe in fabulis rerum futurarum inveniuntur in Itinere Stellare primum inductae sunt; in quibus est transportatrum (Anglice: transporter), quae machina res personasque dissolvit portat reformatque, et pistolium phasorium (Anglice: phaser), quod radios luminosos emittit, hostes actutum aut prosternens aut occidens. Cum spatia inter stellas maxima sint, naves interstellariae luce celeriores eunt, flexionem temporis spatiorumque (Anglice: warp) relativisticam efficiendo.
Nonnullis temporibus, controversiae recentiores in libellis inveniuntur, sicut energia nuclearis (Time and Again), pollutio rerum naturarum (Force of Nature), homophylophilia (The Outcast), et multa alia.
Index |
Series televisificae [recensere]
- Star Trek: The Original Series, 'Iter Stellare: Series Prima' (1966 - 1969)
- Star Trek: The Animated Series, 'Iter Stellare: Series Animata' (1973 - 1974)
- Star Trek: The Next Generation, 'Iter Stellare: Nova Generatio' (1987 - 1994)
- Star Trek: Deep Space Nine, 'Iter Stellare: Spatium Profundum Novem' (1993 - 1999)
- Star Trek: Voyager, 'Iter Stellare: Navigator' (1995 - 2001)
- Star Trek: Enterprise, 'Iter Stellare: Enterprise' (2001 - 2005)
Pelliculae [recensere]
- Iter Stellare: Pellicula (1979) (Star Trek: The Motion Picture)
- Iter Stellare II: Ira Khanis (1982) (Star Trek II: The Wrath of Khan)
- Iter Stellare III: Inquisitio Spockis (1984) (Star Trek III: The Search for Spock)
- Iter Stellare IV: Iter Domum (1986) (Star Trek IV: The Voyage Home)
- Iter Stellare V: Ultimus Limis (1989) (Star Trek V: The Final Frontier)
- Iter Stellare VI: Terra Inexplorata (1991) (Star Trek VI: The Undiscovered Country)
- Iter Stellare: Generationes (1994) (Star Trek: Generations)
- Iter Stellare: Primus Contactus (1996) (Star Trek: First Contact)
- Iter Stellare: Insurrectio (1998) (Star Trek: Insurrection)
- Iter Stellare: Nemesis (2002) (Star Trek: Nemesis)
- Iter Stellare (2009) (Star Trek)
- Iter Stellare in Tenebras (2013) (Star Trek into Darkness)
In Second Life [recensere]
In universo ficto a Second Life, multae simulationes de Itinere Stellare sunt ubi actionem personae adhibetur.
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Star Trek spectant. |
- Memory Alpha, encyclopaedia de Itinere Stellari
| Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes! |