Rhotacismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rhotacismus est, si quis consonantem quemlibet [r] appellat. Itaque alias loquendi vitium hominis alias mutationem historicam structuram sonorum linguae cuiusdam afficientem rhotacismo significamus. Si de loquendi vitiis agitur, dignum est memoratu rhotacismum etiam esse, si quis [r] sonum aut mance aut vitiose dicit. Saepissime tamen rhotacismo significamus mutationem historicam, qua /r/ phonema ex /s/ phonemate factum est.

De rhotacismo Latino[recensere | fontem recensere]

Rhotacismus Latinus mutationem phonologicam significat, qua facta /s/ phonema inter vocales /r/ phonemate repositum est. Itaque rhotacismus Latinus hac formula describi potest:

s > r / V_V cuius instar est VsV > VrV.

Haec formula diachronica differentiam inter duos status linguae notatam exponit. Antea Romani antiqui se floses amase dicebant, cum postea se flores amare dicerent. Articulus temporis anterioris et posterioris circa annum 350 a.C.n. vulgo positus est.

Interdum formula rhotacismi Latini duobus passibus describitur, utpote

s > z / V_V et deinde z > r / V_V.

Hic modus intelligendi rem phonologicam re phonetica miscet. Nam mutatio diachronica in redistributione /s/ et /r/ phonematum consistit: antea /s/ phonema inter vocales licitum erat, postea illicitum (exceptis aliquot speciebus, de quibus infra) et /r/ phonemate repositum. Constat consonantem sibilantem semper sonorum vel semisonorum exstitisse, cum vocalibus utrimque contingitur. Itaque etiam /s/ phonema, unitas mentalis, semper [z] sonora ex ore latine loquentium exiebat.

Testimonia[recensere | fontem recensere]

In multis verbis, in quo antiqui dicebant s, postea dicunt r... ***foedesum foederum, plusima plurima, meliorem meliosem, asenam arenam, ianitos ianitor (Marcus Terentius Varro De lingua Latina, VII, 26).

Exempla[recensere | fontem recensere]

Ecce aliquot exempla nominum tertiae declinationis (stirpes nominales in -s desinentes):

Nominativus Genitivus
colos coloris
corpus corporis
flos floris
genus generis
honos honoris
ius iuris
rus ruris
tempus temporis
Venus Veneris
vetus veteris
vulnus vulneris

Etiam in coniugatione verborum multa sunt exempla rhotacismi: -re infinitivus praesentis activi originem ducit antiquam ex -se forma, vide amare, delere, legere, audire, capere sed esse, velle (< *wel-se).

De exceptionibus rhotacismi[recensere | fontem recensere]

Mutationes phoneticae non aliter inter loquentes propagantur quam alii quoque usus moresque se gerendi conventionales in societate hominum stabiliri solent. Sed semper residua supersunt:

  • dēsunt (non dērunt): Verbum simplex sunt menti loquentium ita haesit, ut /s/ in /r/ non veniret; hoc etiam vocibus talibus quales sunt dēsinō (sinō), nisī (), bisulcus (sulcus), etc. usu venit.
  • miser (non mirer): fortasse /r/ phonematis vicinitate /s/ impeditum est, quominus /r/ phonemate reponeretur. Haec quidem explanatio non multum valet, nam vicinitas sonorum non impedivit, quin mīrārī mīrāsī formam anteriorem superaret; voces comparabiles sunt Caesar, caesaries, rosa.
  • asinus (non arinus): causa exceptionis latet. Sunt qui dicant hoc vocabulum ex aliqua lingua Asiatica post saeculum quartum mutuatum esse; quod vix fidem facit, nam quamquam certe vox viatrix ex Anatolia vel fortasse potius ex regno Sumerico iter fecit, vocabulum priscum esse videtur. Neque vero casa liquet. Sunt qui dicant hanc vocem ex aliqua dialecto Italica mutuatam esse, sed nihilo minus vox prisca esse videtur.
  • basis (non baris): vocabulum e lingua Graeca post saeculum quartum mutuatum; item dici potest de vocabulis Mūsa, nausea, pausa; e lingua Gallorum cisium, gaesum saeculo primo a.C.n.
  • causa (non caura): exceptio commenticia, nam caussa adhuc a Cicerone scribebatur et dicebatur (quamquam textuum editores philologi scriptione postea stabilita utuntur). Hac ratione multae exceptiones commenticiae definiuntur (cāsus < cāssus, vīsus < vīssus, etc.

De rhotacismo analogico[recensere | fontem recensere]

Vocabulis arbōs, colōs, honōs, labōs, lepōs, vapōs disyllabis formae in -ŏr desinentes paullatim geminabantur: formae arbōs|arbŏr, colōs|colŏr, honōs|honŏr, etc. diu geminae in usu habebantur. Constat nominativum singularem in -ŏr desinentem vocabulorum rhotacismo affectorum formatum esse ex analogia vocum a prima origine in -or desinentium. Ad formulam igitur facti sunt vocum talium quales sunt dolor, livor et nomen agentis dator, etc.

Forma ianitōs a Varrone allata ex analogia quadam inversa exstitisse videtur. Forsitan alicubi reppererit hoc specimen hypercorrectionis.

De rhotacismo Germanico[recensere | fontem recensere]

De rhotacismo Indo-Arico[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Quin de rhotacismo legas?[recensere | fontem recensere]

  • Max Niedermann, Elementi di fonetica storica del latino, Bergomi, Istituto italiano d'Arti Grafiche, 1948.
  • Safarewicz, Jan (1932) Le rhotacisme latin. Wilno, Towarzystwo Przyjaciół Nauk w Wilnie.
  • Touratier, Christian (1975) Rhotacisme synchronique du latin classique et rhotacisme diachronique. Glotta 53, 246-281. [Specimen phonologiae ut dicitur generativae.]