Titus Maccius Plautus

E Vicipaedia

Titus Maccius Plautus (Sarsinae in Umbria natus anno incognito) Romae floruit circa 200/184 a.C.n. Fuit histrio et auctor ludorum scaenicorum Latinorum generis comoediae palliatae.

De vita Plauti nihil satis constat. Secundum Aulum Gellium circa 130 opera eo adscripti sunt, e quibus 21 nobis traduntur. Fabulas suas Plautus e Comoedia Nova Graeca traxit, et praecipue e comoediis Menandri; nonnulla autem mutavit et rerum et personarum. Ex operibus litterariis in lingua Latina hodie servatis haec sunt antiquissima; scripta enim Naevii, Livii Andronici aliorumque antiquiorum nunc deperdita sunt.

[recensere] Opera integre servata

Vide etiam: Index fabularum Plautinarum

[recensere] Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Titus Maccius Plautus spectant.
Instrumenta personalia