Coniugatio
E Vicipaedia
Coniugatio verbi est creatio formarum deductarum ex primis formis vel partibus principalibus. A persona, numero, genere, tempore, modo, voce, et aliis rebus linguae propriis adfici potest.
Index |
Lingua Latina [recensere]
Solent verba Latina discerni in quattuor coniugationibus. Primae coniugationi ea verba cum -āre infinitiva forma sunt, secundae illa cum -ēre, tertiae -ere, et quarta cum -īre. Etiam autem sunt verba (i brevi) quae sunt in tertia coniugatione, sed flecta? sunt quasi in quarta.
Tempora [recensere]
Sex generalia tempora verbo sunt:
- Praesens. Actiones ad praesentem describit. Lucius vinum bibit.
- Imperfectum. Actiones modo praeteritas seu continuo gestas describit. Lucius vinum bibebat.
- Futurum. Actiones futuras describit. Lucius vinum bibet.
- Perfectum (etiam "perfectum simplex"). Actiones praeteritas confectasque describit. Lucius vinum bibit.
- Plusquamperfectum. Actiones procul praeteritas, ante eas actiones quae in perfecto tempore descriptae sunt describit. Lucius vinum biberat.
- Futurum Exactum (etiam "Futurum Perfectum"). Actiones quae aliquando in futuro confectae sunt describit. Lucius vinum biberit.
Modi [recensere]
Quattuor modi:
- Indicativus
- Infinitivus
- Imperativus
- Coniunctivus (etiam subiunctivus appellatus)
Personae [recensere]
Sex personae:
- Prima singularis (ego)
- Secunda singularis (tu)
- Tertia singularis (is, ea, id)
- Prima pluralis (nos)
- Secunda pluralis (vos)
- Tertia pluralis (ei, eae, ea)
Genera [recensere]
Duae genera:
Partes principales [recensere]
Verba sunt descripta ab quattuor partibus principalibus:
- Prima pars est forma a prima persona, singularis, praesenti tempore, activa voce, indicativo modo.
- Secunda est forma a secunda persona, singularis, praesenti tempore, activa voce, indicativo modo.
- Tertia est forma a prima persona, singularis, perfecto tempore, activa voce, indicativo modo.
- Quarta est supinum, aut etiam participium nominativo casu, singularis, perfecto tempore, voce passiva.
- Quinta est infinitivus praesens
Ergo
- prima coniugatio: amo, amas, amavi, amatum, amare
- secunda coniugatio: habeo, habes, habui, habitum, habere
- tertia coniugatio: dico, dicis, dixi, dictum, dicere
- quarta coniugatio: audio, audis, audivi, auditum, audire
- coniugatio mixta: facio, facis, feci, factum, facere
Vide exempla: amo, habeo, facio, sum, fero.