Lingua Latina archaica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
?!?
Scientia huius commentarii est dubia, prava vel nimis tenuiter descripta.
Corrige et amplifica si potes.
Lingua Latina archaica
Taxinomia: lingua Indoeuropaea e familia Italica
Status: status archaicus linguae Latinae
Sigla: 1 la, 2 lat, 3 lat
Usus
Aevum: saec. 5 a.C.n. – 2 a.C.n.
Situs: Roma et Res Publica Romana
Litterae:
Scriptura: Abecedarium Latinum
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Latina archaica fuit lingua quam Romani loquebantur ante Primum Bellum Civile (circa annum 83 a.C.n.)[1]. Sicut lingua classica, lingua archiaca habebat septem casus grammaticos: nominativum, vocativum, accusativum, genetivum, dativum, ablativum atque locativum. Haec lingua, quae praedecessor Linguae Latinae Classicae fuit, nota est ob multos diphthongos qui posterius mutati sunt cum Linguam Latinam Classicam factus sit.

Index

Grammatica [recensere]

Nomina [recensere]

Declinatio prima [recensere]

Declensio cuius verborum fines saepissime 'a' erant (tamquam declinatio prima latinae classicae). Plerumque, haec verba feminina erant.

puella, –aī
f.
Singularis Pluralis
Nominativus puella puellaī
Vocativus puella puellaī
Accusativus puellam puellā
Genetivus puellās/-es/-aī puellōm/ -āsom
Dativus puellai puellaīs/-eīs/ -abos
Ablativus puellād puellaīs/-eīs/ -abos
Locativus puellai puellaīs(u)/-eīs

Declinatio secunda [recensere]

Tamquam declinatio secunda latinae classicae, nomina huius declinationis neutra et masculina sunt. -os latinae classicae -us pertinet dum neutrum -om latinae classicae -um pertinet.

campos, –oī
classice 'campus' m.
saxom, –oī
classice 'saxum' n.
Singularis Pluralis Singularis Pluralis
Nominativus campos campoī saxom saxa
Vocativus campe campoī saxe saxoī
Accusativus campom campōs saxom saxa
Genetivus campoī campōm/ -ōsom saxoī saxōm/ -ōsom
Dativus campōi campoīs saxōi saxoīs
Ablativus campōd campoīs saxōd saxoīs/ -oes
Locativus campoi campos(u) saxoi saxos(u)/ -oes

Latine archaice, duo fines genetivorum pluralium sunt: prius -ōm, sicut -ων (-ōn) linguae Graecae Antiquae, et (serotina) forma -ōsom. Dum archaice, litterae 'r' et 's' saepe mutabiles erant, -ōsom factus est classicum finem -ōrum.

Declinatio tertia [recensere]

Haec declinatio, sicut par classicus, poterat habuisse nomina et masculina et feminina et neutra.

Regs –es
classice 'rex' m.
Singularis Pluralis
Nominativus regs regēs
Vocativus regs regēs
Accusativus regem regēs
Genetivus regis regōm
Dativus regeī regebos
Ablativus regeid regebos
Locativus regi regebos(u)

Nominativus (regs) loco rex monstrat lapsionem celeberem Latinae archaicae, nam pro littera 'x' (quae rarissime solum scribebat ut sonaret /ks/ vel /gs/), 'ks', 'cs', aut 'xs' scribebantur.

Pronomina personalia [recensere]

Ego Tu Suī
Nominativus ego tu -
Accusativus mēd tēd sēd
Genetivus mis tis sei
Dativus mihei, mehei tibei sibei
Ablativus mēd tēd sēd
Pluralis
Nominativus nōs vōs -
Accusativus nōs vōs sēd
Genetivus nostrōm, -ōrum, -i vostrōm, -ōrum, -i sei
Dativus nōbeis, nis vōbeis sibei
Ablativus nōbeis, nis vōbeis sēd

Pronomen relativum [recensere]

queī, quaī, quod classice, qui, quae, quod
Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus queī quaī quod
Accusativus quem quam quod
Genetivus quoius, quoios quoia quoium, quoiom
Dativus quoī, queī, quoieī, queī
Ablativus quī, quōd quād quōd
Plural
Nominativus ques, queis quaī qua
Accusativus quōs quās quōs
Genetivus quōm, quōrom quōm, quārom quōm, quōrom
Dativus queis, quīs
Ablativus queis, quīs

Verba [recensere]

Praesens et Perfectum [recensere]

Praesens indicativus: Sum Praesens indicativus: Facio
Archaice Classice Archaice Classice
Singularis Pluralis Singularis Pluralis Singularis Pluralis Singularis Pluralis
I. som, esom somos, sumos sum sumus fac(e/ī)o fac(e)imos facio facīmus
II. es esteīs es estis fac(e/ī)s fac(e/ī)teis facis facitis
III. est sont est sunt fac(e/ī)d/-(e/i)t fac(e/ī)ont facit faciunt
Indicativum Perfectum: Sum Indicativum Perfectum: Facio
Archaice Classice Archaice Classice
Singularis Pluralis Singularis Pluralis Singularis Pluralis Singularis Pluralis
I. fuei fuemos fui fuimus (fe)fecei (fe)fecemos feci fecīmus
II. fuistei fuisteīs fuisti fuistis (fe)fecistei (fe)fecisteis fecisti fecistis
III. fued/fuit fueront/-erom fuit fuerunt (fe)feced/-et (fe)feceront/-erom fecit fecerunt

Evolutio [recensere]

Vide Etiam [recensere]

Notae [recensere]

Historia Linguae Latinae
usque ad saec. 2/1 a.C.n. saec. 2/1 a.C.n. usque ad 1 p.C.n. saeculum 1 usque ad 8 saeculum 9 usque ad 14 saeculum 14 usque ad saeculum 17 saeculum 17 usque ad hodie
Lingua Latina archaica Lingua Latina classica sive aurea Lingua Latina postclassica sive argentea Lingua Latina mediaevalis Lingua Latina humanistica
Lingua Neolatina
Sermo vulgaris Linguae Romanicae (Francogallica, Hispanica, Italiana, Lusitanica etc.)