Lingua Graeca
| Lingua Graeca (Vide etiam: Abecedarium Graecum) |
| Proto-Graeca (ca. 2000 a.C.n.)
|
| Mycenaea (ca. 1600–1100 a.C.n.)
|
| Graeca antiqua (ca. 800–300 a.C.n.) Dialecti: Aeolica, Arcado-Cypria, Attica, Dorica, Ionica |
| Koine (ca. 300 a.C.n.–600 p.C.n.)
|
| Graeca Media (ca. 600–1500)
|
| Neograeca (ca. ex anno 1500) Lingua publica hodierna Lingua popularis: Demotica Lingua disciplinae: Catharevusa Dialecti: Graeco-Calabra, Ievanica, Cappadociana, Pontica, Tsaconica, Cypria |
Lingua Graeca (apud antiquos Ἑλληνικὴ γλῶττα, Neograece: ελληνική γλώσσα) est lingua Indoeuropaea, quae ramum huius familiae proprium format. Lingua Graeca antiqua, quae adhuc in scholis docetur, et Lingua Graeca moderna, qua Graeci huius temporis utuntur, sunt gradi eiusdem linguae Graecae.
Lingua Graeca iam ex plus 3400 annis scribitur. Cultui humano civilique Europae Graeci antiqui lapidem primarium posuerunt. Litterae, philosophia, scientia lingua Graeca natae sunt, opera litterarum praecipua, inter quae Ilias et Odyssea, tragoediae Aeschyli, Sophoclis et Euripidis, scripta Platonis Aristotelisque vel Novum Testamentum Graece scripta sunt. Linguae modernae multissima verba e lingua Graeca receperunt.
Index |
[recensere] Cognatio linguarum
Lingua Graeca ad familiam Indoeuropaeam pertinet. Num fuisset cognatio cum Lingua Macedonica antiqua, pro certo decerni non potest, quod reliquiae huius linguae sunt minimae. Sunt, qui linguam Macedonicam dialectum Graecam fuisse censeant.
Linguae proximae esse possint Lingua Armenica et Lingua Albanica. Ambo coniecturae viis quantitativis fulciuntur[1].
[recensere] Historia
- Lingua Proto-Graeca (ca. a 2000 a.C.n.)
- Lingua Graeca Mycenaea (ca. 1600 a.C.n.–1100 a.C.n.)
- Lingua Graeca antiqua sive classica (ca. 800 a.C.n.–300 a.C.n.)
- cum dialectis: Aeolica, Arcado-Cypria, Ionico-Attica, Dorica
- Lingua Graeca antiqua communis (Graece διάλεκτος κοινή) (ca. 300 a.C.n.–300 p.C.n.)
- Lingua Graeca media sive mediaevalis sive byzantina (ca. 300–1453)
- Lingua Neograeca sive Lingua Graeca moderna (Νέα Ελληνικά sive Νεοελληνική) cum dialectis septentrionibus et meridionalibus (ab anno 1453)
- Dialectus Cappadociana †
- Dialectus Pontica (inter exsules Ponticos adhuc in usu)
- Dialectus Graeco-Calabra (Italice: Grico) sive Catoitaliotica (exstant duae varietates in Calabria et in Apulia minus 20 000 locutorum)
- Dialectus Romanograeca (lingua Zingarorum)
- Dialectus Ievanica (Neograece: ρωμανιώτικα sive γεβανικά; olim lingua Graecoiudaeorum) †
- Dialectus Tsaconica (ex origine dorica orta, adhuc in decem vicis Peloponnesi in usu)
- Dialectus Graeco-Cypria
[recensere] Abecedarium Graecum
[recensere] Notae
- ↑ Hans J. Holm (2008): The Distribution of Data in Word Lists and its Impact on the Subgrouping of Languages. Proceedings of the 31st Annual Conference of the Gesellschaft für Klassifikation e.V. at Albert-Ludwigs-Universität Freiburg, March 7-9, 2007. In: C. Preisach, H. Burkhardt, L. Schmidt-Thieme, R. Decker (Eds): Data Analysis, Machine Learning and Applications. Berolini: Springer, p. 629-636.
[recensere] Bibliographia
- Geoffrey Horrocks: Greek: A History of the Language and Its Speakers. Addison Wesley Publishing Company, 1997, ISBN 0-582-30709-0.
- Francisco Rodríguez Adrados: Geschichte der griechischen Sprache. Von den Anfängen bis heute (Trans. Hansbert Bertsch), Tubingae/Basiliae 2002, ISBN 3-8252-2317-5
- Hans Eideneier: Von Rhapsodie zu Rap, Tubingae 1999, ISBN 3-8233-5202-4
- Handbuch der Altertumswissenschaft 2
[recensere] Weblinks
- Linguae Graecae – Vox in encyclopaedia orientis Europaei (PDF-Datei; 977 kB - Theodisce)
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
| Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |