Augustinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Augustinus
Sandro Botticelli 050.jpg

Episcopus et Doctor Ecclesiae Catholicae
Natus 13 Novembris 354Tagastae (Algeria)
Mortuus 28 Augusti 430Hippone Regio
Attributa puer; turtur; graphium; concha: cor inflammatum sagittaque transfixum
Patronus braciatores, typographi, lippus, theologi
Gloriole.svg Index Sanctorum

Augustinus, vel Aurelius Augustinus Hipponensis[1] (13 Novembris 35428 Augusti 430), etiam Sanctus Augustinus et Augustinus Beatus[2] appellatus, fuit episcopus, philosophus Latinus et theologus ex Africa Romana, nunc Doctor Ecclesiae a multis habitus. Primo rhetor fuit Tagastae municipio Africae, tum Karthagine, Romae, Mediolani. Ibi sermonibus Ambrosii episcopi Mediolanensis commotus anno 387 baptizatus est; ab anno 395 usque ad mortem anno 430 fuit episcopus Hipponensis (loco hodiernae Annaba urbis Algeriae).

Augustinus plurima scripta conscripsit, quae magna ex parte exstant et magni momenti in progressu Christianitatis Occidentalis fuerunt.[3] Fides Christiana Augustino est fundamentum intellectus ("crede, ut intelligas"). Opus Confessiones nominatum inter scripta autobiographica maximi momenti omnium saeculorum numeratur. Elementa ex philosophia Platonica sumpta Augustinus sensu Christiano interpretatur. Prima Augustini vita a Possidio Calamensi conscripta est, qui eum, quippe cum discipulus esset, bene novit.

Fuit summus ex Patribus Latinis et inter summos omnium saeculorum, cuius auctoritas tum in Christianitatem mediaevalem Occidentis dominata est, ubi unus ex quattuor doctoribus ecclesiae habebatur, tum potentissimum, praeter Biblia ipsa, impulsum Reformationi praebuit, quocirca hodiernis et Catholicis et Protestantibus maius subsidium manet. In ecclesiis Orthodoxis autem diu paene ignotus permanebat. Cum doctrina eius saeculo decimo quarto versionibus Graecis etiam Constantinopoli innotuit, accepta non est nisi quod ex ea cum aliis patribus ecclesiasticis commune fuit. Maximus pessimista naturae humanae fuit, quia ipse dixit: "Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum" (Evangelio secundum Ioannem 5.1). Hic pessimismus non totus in regula fidei Ecclesiae Catholicae servabatur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Familia et pueritia[recensere | fontem recensere]

Augustinus anno 354 Tagastae (hodie Souk Ahras nuncupatum) in Numidia, provincia Romana Africae septentrionalis, natus est, patre Patricio, agrorum possessore eoque tempore pagano, et Monica matre, pia Christiana ex familia Mazicana orta. Provincia Numidica tum pace fruebatur et rebus prosperis florebat, etsi controversia inter Donatistas et Catholicos non nihil agitabatur. Monica infantem catechumenum conscripsit et ad fidem Christianam perducere conata est, baptizandum autem non curavit; in eo usum ecclesiae antiquae secuta est, in qua baptisma infantium, quamquam a saeculo secundo exeunte magis magisque in usu, tamen adhuc disputabatur. Multi homines sicut et Patricius, Augustini pater, in hora mortis demum baptizati sunt.[4] Augustino erant frater nomine Navigius et soror, cuius nomen ignotum est quaeque vidua praeposita monasterii feminarum facta est. Materna lingua eius erat Latina; linguam Graecam, cuius scriptores puer repudiasse videtur[5], numquam bene didicit. Praenomen "Aurelius" nec in scriptis ipsius nec aliorum attestatum est.[6]

Disciplina Tagastae, Madauris et Karthagine[recensere | fontem recensere]

Usque ad annum 370 Augustinus primo scholam Tagastae frequentavit, deinde "litteraturae atque oratoriae percipiendae causa" in urbe vicina Madaurorum (hodie M'Daourouch nominata) "peregrinatus est".[7] Imprimis a Vergilii de Aenea Didoneque narrationibus commotus esse videtur.[8] Ab anno 371 Karthagine arti rhetoricae studuit, "animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis."[9] Augustinus ibi "sartagine flagitiosorum amorum circumstrepitus" se quid amaret quaesivisse et theatra frequentavisse narrat; mox "in amorem ruit" cum femina Karthaginiensi nomine ignoto (Jostein Gaarder eam in libro „Vita brevis“ intitulato „Floria Aemilia“ nominat). Ea coniunctio per 15 annos stetit, concubina ei anno 372 filium paruit, cui nomen Adeodatus impositum est.[10]

Illo tempore in Ciceronis exhortationem ad philosophiam "Hortensius sive de philosophia" nuncupata (cuius his diebus sola fragmenta exstant) haesit,[11] quae animum eius ita ad studium sapientiae commovit, ut adhuc anno 386, quo Christianus factus est, fundamentalem haberet.[12] Biblia autem ob sermonem indoctum et multas discrepantias ei non placuit.

Anno 373 Augustinus se ad Manichaeismum contulit et "auditor" (sodalis simplex non in omnia officia constrictus) factus est. Ab anno 382 autem se ab Manichaeismo avertere coepit. Cum anno 383 episcopum Manichaeum Faustum, a quo dissolutionem quaestionum suarum speraverat, hominem quidem "gratum et verbis iucundum", admodum indoctum autem invenit, hac de disciplina desperavit.[13]

Ab anno 375 Augustinus magister artis rhetoricae Tagastae vixerat. Matrem ad Manichaeismum convertere voluit, sed frustra. Anno sequenti se ad Karthaginem contulit, anno 383 Romam.

Rhetor Mediolani[recensere | fontem recensere]

Mediolani Christianus factus est, conversione eius et baptismate per continuam intercessionem matris Monicae et praedicationem Ambrosii, Mediolanensis episcopi, effecta. Ipse scripsit discrimen evenisse quando auditis verbis cantatiunculae puerorum puellarumque in strata ludentium, videlicet "Tolle, lege"; sustulit quidem legitque Biblia Sacra, immo primam eorum paginam quae patuit, e capitulo 13 epistulae Pauli ad Romanos. Verba "Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis" (Rom 13.12–14) ei persuaserunt ut modum vivendi mutaret.

Opera[recensere | fontem recensere]

Opera sua sunt, inter permulta:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Aurelius est paene nullius momenti, tantum civitatem Romanam significans (vide Salway 1994:124–145).
  2. "Blessed Augustine of Hippo: His Place in the Orthodox Church: A Corrective Compilation". Orthodox Tradition XIV (4): 33–35 .
  3. Augustinus intra fere 45 annos plus quam 100 opera, 218 litteras et 500 sermones perfecit. Zentrum für Augustinusforschung Herbipoli.
  4. Anno 418 demum Concilium Carthaginiense Augustini doctrinam de peccato originali assumens infantes baptizari debere statuit dicens: Parvuli, qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt. Vide: Denzinger-Schönmetzer: Enchiridion Symbolorum (...), ed. 34a. (1967), p. 83.
  5. Vide: Confessiones 1,13-14. Ibi: Quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est.
  6. Commentatio Augustin/Augustinismus, in: Theologische Realenzyklopädie 4, S. 645ss., ibi p. 646; Horn, Augustinus, p. 13.
  7. Confessiones 2,3,5
  8. Confessiones 1,13,20
  9. Confessiones 2,3,5.
  10. Confessiones 9,6,14
  11. Confessiones 3,4,7
  12. Confessiones 8,7,17: " ... multi mei anni mecum effluxerant (...) ex quo (...) lecto Ciceronis Hortensio excitatus eram studium sapientiae"
  13. Confessiones 5,6,11 et 5,7,12.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ancient Christian Writers: The Works of the Fathers in Translation. 1978. Novi Eboraci: Newman Press.
  • Augustine, Saint. 1974. The Essential Augustine. Ed 2a, ed. Vernon Joseph Bourke. Indianapoli: Hackett.
  • Ayres, Lewis. 2010. Augustine and the Trinity. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521838863.
  • Bourke, Vernon Joseph (1945). Augustine's Quest of Wisdom. Milwaukee: Bruce 
  • Bourke, Vernon Joseph (1984). Wisdom From St. Augustine. Houston: Center for Thomistic Studies 
  • Brachtendorf J. "Cicero and Augustine on the Passions". Revue des Études Augustiniennes 43 (1997): 289–308 
  • Brown, Peter (1967). Augustine of Hippo. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0520001869 
  • Burke, Cormac (1990). "St. Augustine and Conjugal Sexuality". Communio IV (17): 545–565 
  • Burnaby, John (1938). Amor Dei: A Study of the Religion of St. Augustine. The Canterbury Press Norwich. ISBN 1853110221 
  • Clark, Mary T. (1994). Augustine. Geoffrey Chapman. ISBN 9780225666816 
  • Deane, Herbert A. (1963). The Political and Social Ideas of St. Augustine. Novi Eboraci: Columbia University Press 
  • Doull, James A. (1979). "Augustinian Trinitarianism and Existential Theology". Dionysius III: 111–159 
  • Doull, James A. (1988). "What is Augustinian "Sapientia"?". Dionysius XII: 61–67 
  • Fitzgerald, Allan D., O.S.A., General Editor (1999). Augustine through the Ages: An Encyclopedia. Grand Rapids Michiganiae: William B. Eerdmans Publishing Co.. ISBN 080283843X 
  • Ferguson, Everett. 1999. Christianity in Relation to Jews, Greeks, and Romans. Londinii: Taylor & Francis. ISBN 0815330693.
  • Gilson, Etienne (1960). The Christian Philosophy of St. Augustine. L. E. M. Lynch, trans. Novi Eboraci: Random House 
  • Lawless, George P. (1987). Augustine of Hippo and His Monastic Rule. Oxford: Clarendon Press 
  • LeMoine, Fannie; Kleinhenz, Christopher, eds. (1994). Saint Augustine the Bishop: A Book of Essays. Garland Medieval Casebooks. 9. Novi Eboraci: Garland 
  • Lubin, Augustino (1659). Orbis Augustinianus sive conventuum ordinis eremitarum Sancti Augustini - chorographica et topographica descriptio. Lutetiae 
  • Mackey, Louis (2011). Faith Order Understanding: Natural Theology in the Augustinian Tradition. Totonto: PIMS. ISBN 9780888444219 
  • Magee, Bryan (1998). The Story of Thought. Londinii: The Quality Paperback Bookclub. ISBN 0789444550 
  • Magee, Bryan (1998). The Story of Philosophy: The Essential Guide to the History of Western Philosophy. Novi Eboraci: DK Pub. ISBN 078947994X 
  • Markus, R. A., ed. (1972). Augustine: A Collection of Critical Essays. Garden City Novi Eboraci: Anchor 
  • Matthews, Gareth B. (2005). Augustine. Blackwell. ISBN 0631233482 
  • Nash, Ronald H (1969). The Light of the Mind: St Augustine's Theory of Knowledge. Lexington: University Press of Kentucky 
  • Nelson, John Charles (1973). "Platonism in the Renaissance". In Wiener, Philip. Dictionary of the History of Ideas. 3. Novi Eboraci: Scribner. pp. 510–15 (vol. 3). ISBN 0684132931 
  • O'Daly, Gerard (1987). Augustine's Philosophy of the Mind. Berkeleiae: University of California Press 
  • O'Donnell, James (2005). Augustine: A New Biography. Novi Eboraci: ECCO. ISBN 0060535377 
  • Pagels, Elaine (1989). Adam, Eve, and the Serpent: Sex and Politics in Early Christianity. Vintage Books. ISBN 0679722327 
  • Plumer, Eric Antone, (2003). Augustine's Commentary on Galatians. Oxford University Press. ISBN 0199244391 
  • Pollman, Karla (2007). Saint Augustine the Algerian. Göttingen: Edition Ruprecht. ISBN 3897442094 
  • Pottier, René (2006). Saint Augustin le Berbère. Fernand Lanore. ISBN 2851572822 
  • Règle de St. Augustin pour les religieuses de son ordre; et Constitutions de la Congrégation des Religieuses du Verbe-Incarné et du Saint-Sacrament (Lyon: Chez Pierre Guillimin, 1662), 28–29. Confer editionem Lyon (Chez Briday, Libraire, 1962), 22–24. Editio Anglica (Novi Eboraci: Schwartz, Kirwin, and Fauss, 1893), 33–35.
  • Ruickbie, Leo (2004). Witchcraft out of the Shadows. Londinii: Robert Hale. pp. 57–8. ISBN 0709075677 
  • Salway, Benet. 1994. What's in a Name? A Survey of Roman Onomastic Practice from c. 700 B.C. to A.D. 700. The Journal of Roman Studies 84:124–145. JSTOR 300873. ISSN 0075-4358 doi:10.2307/300873.
  • Starnes, Colin (1990). Augustine's Conversion: A Guide to the Arguments of Confessions I-IX. Waterloo, Ontario: Wilfred Laurier University Press 
  • Tanquerey, Adolphe (2001). The Spiritual Life: A Treatise on Ascetical and Mystical Theology. Rockford, IL: Tan Books & Publishers. pp. 37). ISBN 0895556596 
  • Trapè, A. (1990). S. Agostino: Introduzione alla Dottrina della Grazia. Collana di Studi Agostiniani 4. I - Natura e Grazia. Romae: Città Nuova. p. 422. ISBN 8831134027 
  • von Heyking, John (2001). Augustine and Politics as Longing in the World. Columbia: University of Missouri Press. ISBN 0826213499 
  • Weiskotten, Herbert T. 2008. 'The Life of Saint Augustine: A Translation of the Sancti Augustini Vita by Possidius, Bishop of Calama. Merchantville Novae Caesareae: Evolution Publishing. ISBN 1889758906
  • Zumkeller, Adolar. 1986. Augustine's Ideal of the Religious Life. Novi Eboraci: Fordham University Press. ISBN 0823211053.
  • Zumkeller, Adolar. 1987. Augustine's Rule. Villanovae: Augustinian Press. ISBN 0941491064.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Augustinum spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Augustinus apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Augustinum spectant.
Biographia et iudicium
Bibliographia
Opera Augustini
Lectiones papales
Generalia


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg