Praepositio (grammatica Latina)
E Vicipaedia
Praepositio est vox indeclinabilis, quae in oratione, vinculum inter duo verba creando, unum verbum alteri facit quodammodo subiectum.
[recensere] Grammatica historica
In lingua Latina, pleraeque praepositiones ex adverbiis oriuntur. Praepositio ergo est quoddam peculiare adverbium, quod, vinculum inter verba creando, verbum unum alteri subicit. In pervetusta lingua Latina praepositiones, quae in Latinitate classica accusativo iunguntur, olim ablativo casui iungebantur.
Quaedam adverbia funguntur muneribus praepositionis; quaedam praepositiones vicissim vim adverbialem habent. Sine ulla dubitatione, aliquando eadem res dici potest aut vi adverbii aut vi praepositionis, e.g.: illo propter (propter ut adverbium) = propter illum (propter ut praepositio).
Praepositiones de more referuntur ad statum, ad originem, ad convenientiam et alias res, quas usus et lectio optimorum scriptorum docebit.
[recensere] Descriptio
In lingua Latina pleraeque praepositiones nomen vel pronomen antecedunt; quaedam autem succedunt. Quattuor praepositionis genera sunt:
- Quae accusativum petunt,
- Quae ablativum,
- Quae aut ablativum aut accusativum accipiunt,
- Quae genitivum petunt.
[recensere] Praepositiones quae accusativum petunt
[recensere] Ad
Indicat locum, tempus, finem, existimationem numeri, convenientiam, coniunctionem, comparationem aut accretionem. Exempla:
- Ad omnes introitus armatos homines opponit.
- Ab angulo catrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat.
- Ad Idus Apriles reverterentur.
- Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit.
- Ne ad ludos pecuniae decernebantur.
- Ad hominum decem milia.
- Ad suum iudicium.
- Vir ad cetera egregius.
- Terra ad universi caeli complexum quasi puncti instar obtinet.
- Ad hoc.
[recensere] Adversus seu adversum
Indicat aut situm, ante quem actio perficitur, aut voluntatem (sive egregiam sive alienam). Exempla:
- Adversus eum locum.
- Adversus deos immortales impii.
- De pietate adversus deos libros scripsit Epicurus.
[recensere] Ante
Potest aut locum, adversus quem fit actio verbi, aut antecessum temporis indicare. Exempla:
- Ante se.
- Ante hunc diem.
[recensere] Apud
Indicat locum verum aut fictum, iuxta quem actio perficitur. Exempla:
- Apud Cassum Sulpicius sedebat.
- Fuisti apud Laecam.
- Apud populum loqui.
- De sepulcris nihil est apud Solonem amplius.
[recensere] Circa vel circum
Indicat primum loci aut temporis vicinitatem aut circumvectionem, deinde aut argumentum aut aestimationem numeri. Exempla:
- Ligna contulerunt circa casam, in qua quiescebant.
- Circa eandem horam.
- Circa consilium eligendi successoris in duas factiones scindebantur.
- Ea fuere oppida circa septuaginta.
- Terra circum suum axem se summa celeritate convertit.
- Circum annum 850 accidit ...
- Circa annum 150 accidit ...
- Terra circum suum axem se summa celeritate convertit.
[recensere] Circiter
Indicat aut temporis vicinitatem aut aestimationem numeri. Exempla:
- Circiter Calendas Iunias.
- Circiter passus sexcentos.
[recensere] Cis vel citra
Dato puncto quodam, haec praepositio ostendit regionem inter ipsum punctum et locum, ubi fit actio verbi. Exempla:
- Dioeceses, quae cis Taurum sunt.
- Citra Rubiconem.
[recensere] Contra
Indicat aut situm, ante quem fit actio verbi, aut voluntatem alienam. Exempla:
- Libo insulam, quae contra portum est, occupavit.
- Contra populum Romanum coniurare.
[recensere] Erga
Indicat voluntatem aut alienam aut egregiam. Exempla:
- Benevolentia erga nos.
- Crudelitas erga nobiles.
[recensere] Extra
Indicat exceptionem. Exempla:
- Extra provinciam.
- Extra ducem reliqui erant rapaces.
[recensere] Infra
Indicat locum sive verum sive fictum, sub quo fit actio verbi. Exempla:
- Uri sunt magnitudine paulo infra elephantos.
- Infra Lycurgum.
[recensere] Inter
Indicat spatium sive temporis sive loci, quo actio perficitur. Exempla:
- Mons Iura est inter Sequanos et Helvetios.
- Haec inter cenam Tironi dictavi.
- Inter annos XIIII tectum non subierant.
[recensere] Intra
Indicat spatium sive temporis sive loci, quo actio verbi perficitur. Exemplum:
- Intra eas silvas hostes in occulto sese continebant.
[recensere] Iuxta
Indicat locum vicinum. Exemplum:
- Caesar iuxta murum castra posuit.
[recensere] Ob
Indicat aut causam aut locum vicinum. Exempla:
- Pueri officia deserunt ob pigritiam.
- Mors ob oculos saepe versata est.
[recensere] Penes
Indicat in cuius potestate sit res, de qua agitur. Exemplum:
- Penes Pompeium.
[recensere] Per
Indicat: locum, quo transitur; spatium temporis, quo res perficitur; aut in cuius vice actio verbi peragitur. Exempla:
- Romani per densas et obscuras silvas transierunt.
- Lupi per agros currunt.
- Romulus per multos annos regnavit.
- Civitates statuerunt istius iniurias per vos ulcisci.
- Per liberos tuos rogatus.
[recensere] Pone
Indicat posticas partes alicuius rei. Exemplum:
- Pone eos.
[recensere] Post
Indicat aut tempus aut posticas partes. Exempla:
- Paucis diebus post mortem Africani.
- Post nostra castra.
[recensere] Praeter
Indicat locum, exceptionem, comparationem aut voluntatem alienam. Exempla:
- Praeter oculos.
- Praeter ripam.
- Praeter illum libellum.
- Omnibus sententiis praeter unam, Scamander damnatus est.
- Me vis ferum praeter ceteros.
- Lacus Albanus praeter modum crevit.
- Praeter consuetudinem.
[recensere] Prope
Indicat locum vicinum. Exemplum:
- Prope hostium castra.
[recensere] Propter
Indicat causam aut locum vicinum. Exempla:
- Ridemus propter avaritiam vestram.
- Propter te sedet.
[recensere] Secundum
Indicat spatium temporis aut loci aut gratiam aut convenientiam. Exempla:
- Secundum flumen paucae stationes equitum videbantur.
- Secundum binos ludos.
- Quisque secundum causam nostram disputavit.
- Quid est tam secundum naturam quam senibus emori?
[recensere] Supra
Indicat locum superiorem aut aestimationem numeri. Exempla:
- Supra terram.
- Carthaginiensium caesa eo die supra milia viginti.
[recensere] Trans
Dato puncto quodam, indicat regionem tantum, quae punctum sequitur. Exemplum:
- Trans Rhenum.
[recensere] Ultra
Dato puncto quodam, indicat locum, sive verum sit sive fictum, qui ipsum punctum sequitur. Exempla:
- Caesar paulo ultra eum locum castra transtulit.
- Quid est ultra multam.
[recensere] Versus
Indicat regionem, cui tenditur. Vocabulum, cui haec praepositio succedendo iungitur, praecedit praepositio ad aut in. Exempla:
- In Italiam versus navigaturus erat.
- Caesar Labienum ad Oceanum versus proficisci iubet.
[recensere] Praepositiones quae ablativum petunt
[recensere] Ab
Haec praepositio, cum venit ante litteram consonantem, potest scribi "a".
In significatione passiva, indicat id, quod verbi actionem perficit; iungitur adverbiis prope, propius et proxime; et adiectivis propior et proximus. Exempla:
- Catilina a Lepido non est receptus.
- A populo Romano impediri.
- Caesar his rebus commotus est.
- Nostri ab duce e a fortuna deserebantur.
- Prope a Sicilia.
- Proximus ab urbe.
Item indicat: locum, unde disceditur; tempus, cum actio verbi coepit; voluntatem; coniunctionem; et causam. Exempla:
- Sapientia ab animo tristitiam fugat;
- Cuius a morte hic tertius et tricesimus est annus;
- Ab adulescentulo.
- Ab hora tertia bibebatur.
- A se oritur et sua sponte nascitur.
- Sumus imparati cum a militibus, tum a pecunia.
- Mare a sole collucet.
Cum iungitur nominibus epistulae, bibliothecae, libelli, pedis et aliis quibusdam, indicat ipsum hominem, qui tractat res, quas haec nomina ostendunt. Exempla:
- Ab epistulis Ciceronis, id est: librarius Ciceronis;
- Servus a pedibus meus, ide est: servus tabellarius meus;
Forma abs iungitur tantum pronomini te:
- Nullae abs te mihi redditae sunt litterae.
[recensere] Absque
Est rarissima praepositio, quae idem valet ac sine:
- Absque sole.
[recensere] Clam et palam
Utrumque vocabulum loco adverbii adhibetur: alterum ostendit occultationem; alterum demonstrationem. Aliquando vim habent praepositionis. Exempla:
- Clam vobis (occultatio).
- Palam populo (demonstratio).
[recensere] Coram
Haec praepositio, quae tantum nominibus hominum iungitur, indicat in cuius praesentia actio verbi perficitur. Exemplum:
- Coram genero meo.
[recensere] Cum
Indicat societatem aut modum. Exempla:
- Ego cum Antonio ambulo.
- Piratae cum feris vivunt.
- Exercitus abiit cum omnibus impedimentis.
- Veterani patria cum cura defendunt.
- Pueri ludunt cum magno gaudio.
[recensere] De
Indicat: causam; locum, unde disceditur; argumentum sermonis; contitutionem corporis; culpam; partem alicuius rei; aut tempus. Exempla:
- Qua de causa.
- Flebat uterque non suo supplicio, sed pater de filii morte, de patris filius.
- Antonius de Gallia discessit.
- Disputare de omni re.
- Mentio de pecunia.
- Epistula in qua de porticu Catuli me admones.
- Turris de latere.
- Accusare aliquem de negligentia.
- Damnatus de repetundis.
- Nemo de nobis unus excellat.
- Unus de multis.
- De tertia vigilia.
- Fac ut naviges de mense Decembri.
[recensere] Ex
Haec praepositio, cum venit ante litteram consonantem, potest scribi "e". Indicat: partem alicuius rei; locum, unde disceditur; constitutionem alicuius rei; et causam. Exempla:
- Petrus est intelligentissimus ex fratribus.
- Redeo ex Urbe.
- Anulus ex auro.
- Homo constat ex animo et corpore.
- Laborare ex capite.
- Ex aere alieno laborare.
Etiam indicare potest: tempus, convenientiam et voluntatem. Exempla:
- Ex quo in provinciam venerunt.
- Ex senatus consulto.
- Ex consuetudine.
- Bestiis ipsa terra ex sese fundit pastus.
[recensere] Prae
Indicat: causam, quae actioni impedimento est; in cuius praesentia actio fit; et comparationem. Exempla:
- Prae lacrimis loqui non possum.
- Solem prae iaculorum multitudine non videbitis.
- Stillantem prae se pugionem tulit.
- Gallis prae magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est.
[recensere] Pro
Indicat: in cuius beneficium res agitur; ante quam rem actio fit; convenientiam; causam; comparationem; locum; statum; et permutationem. Exempla:
- Nos pro patria, pro libertate, pro vita pugnamus.
- Pro templis, id est: ante templa.
- Reliqua pro tua prudentia considerabis.
- Scaevolam omnes amare pro eius eximia suavitate debemus.
- Pro multitudine hominum angustos fines se habere arbitrabantur.
- Caesar, hac re pro suggestu pronuntiata, proficiscitur.
- Esse pro cive, qui civis non sit, rectum est non licere.
- Ea pro falsis ducit.
[recensere] Sine
Indicat absentiam seu privationem. Exemplum:
- Sine ulla delectatione.
[recensere] Tenus
Semper succedit vocabulo, cui iungitur; et, ut ita dicamus, indicat locum ubi actio terminatur. Aliquando genitivo iungitur. Exempla:
- Tauro tenus.
- Verbo tenus.
- Inguibus tenus.
- Cumarum tenus.
- Corcyrae tenus.
- Oculorum tenus.
[recensere] Praepositiones quae aut accusativum aut ablativum accepere possunt
[recensere] In
- Iungitur accusativo:
- A. cum indicat: locum, quo ingreditur; modum; mensuram; tempus actionis, cuius effectus futuri sint; finem; voluntatem egregiam aut alienam. Exempla:
- Discipulus in scholam intrat.
- Caesar in Hispaniam contendit.
- Classis in portum venit.
- mirum in modum.
- Fines in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.
- Pacem inierunt in triginta annos.
- Catilina in proximum annum consulatum petebat.
- Helvetii in tertium annum profectionem lege confirmant.
- Crescit in dies hostium numerus.
- In dies singulos breviores litteras ad te mitto.
- Tua in me maxima merita.
- Populum inflammare in improbos.
- B. cum verbis dividendi, distribuendi, restituendi, imponendi, spectandi. Exempla:
- Gallia est divisa in partes tres.
- Cibus in totum corpus distribuitur.
- Iphicrates Seuthem in regnum restituit.
- Dionysius omnia, quae moveri poterant Dionis, in naves imposuit.
- Spectant in septentriones.
- Iungitur ablativo, cum indicat tempus et locus, ubi actio verbi perficitur. Aliquando idem valet atque inter, sub aut super. Exempla:
- Non solum in bello, sed etiam in pace.
- In hoc tempore
- Bis in die.
- Semel in vita.
- Senatus decrevit ut in diebus proximis decem legati Iugurthae Italia decederent.
- Sumus in schola.
- Cicero in Asia pugnavit.
- Caesaris erat in barbaris nomen obscurius.
- Ambulare in sole.
- Darius pontem fecit in Histrio flumine.
[recensere] Sub
- Iungitur accusativo, cum indicat locum (verum aut fictum), quo descenditur; et vicinitatem temporis. Exempla:
- Illa naturae sub iudicium sapientis cadunt.
- Helvetii sub primam nostram aciem successerunt.
- Sub vesperum Caesar portas claudi iussit.
- Sub eas litteras statim recitatae sunt tuae.
- Iungitur ablativo, cum indicat inferiorem locum (verum aut fictum), ubi actio perficitur. Exempla:
- Sub terra habitare.
- Sub Hannibale magistro omnes belli artes edoctus.
- Sub ipsa profectione.
[recensere] Subter
Indicat locum sub quo actio verbi perficitur. Accusativo iungitur in oratione soluta; accusativo aut ablativo in poesi. Exempla:
- Plato cupiditatem subter praecordia locavit.
- Sub densa testudine.
[recensere] Super
- Iungitur accusativo, cum indicat locum, supra quem aut ultra quem actio perficitur. Exempla:
- Super aspidem assidere.
- Super Numidiam Gaetulos accepimus agitare.
- Iungitur ablativo, cum indicat argumentum. Exemplum:
- Velim ad me scribas super legatione.
[recensere] Praepositiones quae genitivum petunt
[recensere] Instar
Est nomen indeclinabile generis neutralis, quod significat similitudinem et aliquando praepositionis loco usui est. Potest aut praecedere aut succedere vocabulum, cui iungitur. Exempla:
- Instar muri, id est: in modum muri.
- Puncti instar, id est: in modum puncti.
[recensere] Ergo
Est coniunctio, quae idem valet atque igitur vel itaque. Si loco praepositionis adhibetur, causam indicat et semper sequitur vocabulum, cui iungitur. Exemplum:
- Eius victoriae ergo, id est: propter victoriam eius.
[recensere] Tenus
Est praepositio, de qua supra demonstratum est, cum de praepositionibus, quae ablativo iunguntur, agebatur.
[recensere] Fontes
Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.
| Grammatica Latina |
|---|
| Nomina | Pronomina | Adiectivi | Adverbia | Verba | Praepositiones |