Scientia ficticia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Urbs futuri. Hoc genus architecturae imaginem monstrat in multis operibus scientiae ficticiae videtur, sicut in universo ficto Halo ("Halos"), et in urbe Atlantide ex serie televisifica Stargate Atlantis ("Astrorum Porta Atlantis").

Scientia ficticia[1] vel scientia fabularis[2] vel commenticia scientia futurorum[2] est mythistoriarum genus, quod scientiae et artis ingeniariae in societate humana vim et effectum tractat. Saepissime de fabulis commenticiis res futuras narrantibus agitur. Cum alio genere phantasmate comparatione, phantasma aliquando commonetur de scientia ficticia, sed idem non sunt. Scientia ficticia aedificata est in scientia dum phantasma in super naturali.

Iam dudum eiusmodi litterae sunt, sed in saeculo 19 et 20 plurimae eiusmodi fabulae scribebantur. Forsitan id illis saeculis fiebat quia multae res technicae inveniebantur quae antea ignotae erant. Quamobrem tempora rapide mutabantur. Litterae ea causa etiam utopicae nominantur quia Thomas Morus librum celebrum de insula sive re publica commenticia scripsit, qui liber denique "Utopia" inscriptus est. Quod verbum Latino sermone "Nusquamia" dicat.

Plurima genera litterarum de rebus futuris sunt:

  • Plures scriptores scientia contemporanea utuntur, ut credibiliter de rebus futuris narrent. Hae litterae sermone Anglico science fiction, sermone Latino forsitan "commenticia scientia futurorum" vel "cosmica fictaque ars" vel similiter appellari possunt. Exempli gratia Isaac Asimov est celeber scriptor eius generis.
  • Alii phantasia utuntur ut lectores historiis prorsus inventis delectent.

Index universorum ficticiorum[recensere | fontem recensere]

Universa ficticia qua consistere possunt pellicularum, serierum televisificarum, ludorum consolae, librorum, et cetera.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad scientiam ficticiam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ephemeris 1.VIII.2008.
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg