Thomas Aquinas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Sanctus Thomas

Sanctus Thomas Aquinas
St-thomas-aquinas.jpg

Theologus, Philosophus, Doctor Ecclesiae Romanae, Poeta
Natus 1225
Mortuus 7 Martii 1274
Patronus Theologorum
Gloriole.svg Index Sanctorum

Thomas Aquinas, seu Thomas de Aquino, a multis Christianis dictus Sanctus Thomas Aquinas (Italiane: Tommaso d'Aquino) (natus Rocchae Siccae, in Latio anno 1225; obiit Abbatiae Fossanovensis apud Privernum 7 Martii anno 1274) fuit presbyter in Ordine Praedicatorum, philosophus, theologus modo scholastico, et Doctor Ecclesiae. Aliquando nominatur Doctor Angelicus propter suam doctrinam circa angelos seu substantias separatas, Doctor Universalis propter doctrinam acceptam abs certis universitatibus et Ecclesia Romana, et Doctor Communis propter suam doctrinam universalem a Catholicis habitam. Ipse fuit vir magnae mentis, omnia comprehendens elementa et "essentias" doctrinorum praecedentium. Fuit princeps theologiae naturalis suasor, et scholae Thomisticae philosophiae et theologiae conditor.

Doctrina Thomae Aquinatis indicat regulas, et Ecclesiae Romanae Catholicae, & Scientiarum & Politicarum (vide et Can. 252, §3).

Thomas semper primus inter doctores ecclesiae in Ecclesia Romana Catholica habetur, et suus modus est a multis approbatus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Thomas Aquinas ex nobili genere, patri Landolpho et matri Theodora, natus est circiter annum 1225 in Castello Roccasiccano prope oppidum Aquinum. Iam infans, signum datus est cum oratio "Ave Maria" scripta in chartulo in manu eius inveniebatur. Chartulo ablato, infans valde clamavit ad matrem, Deum, et Sanctam Mariam; chartulo ei reddito, mutus est.

Thomas quinque annos natus in monasterium Montis Casini puer oblatus intravit. Anno 1239, monasterium reliquit et Neapolim iit, ubi trivio et quadrivio studuit. Anno 1244, monachus Ordinis Fratrum Praedicatorum factus est. Contra actum autem Thomae intrandi Fraternitate Praedicatorum erant pater et mater, et hoc impulit fratres suos Thomam includere castelo per plus quam annum ad mentem suam mutandum, sed non potuerunt.

Thomas valde se ordinavit ad Deum, et fidem Catholicam ratione revelationeque investigavit.

Tempus vitae[recensere | fontem recensere]

Postea Thomas vixit:

Obiit die 7 Martii 1274 in monasterio Fossanova in Latio.

Anno 1568, a Papa Pio Quinto Doctor Ecclesiae nominatum est.

Summa Theologica[recensere | fontem recensere]

Magnum ac ultimum Thomae opus est Summa Theologica, in quo Thomas novitiorum formas ratiocinii gratia, exegesis Sanctarum Scripturarum, exegesis seu collationis Patrum Sanctorum, et praecipue Dei amorem docet. Thomas sententias suas Graecis Romanisque antiquis scriptoribus baptizat; exempli gratia, Platone, Seneca, Cicerone, et multis aliis.

Subiectum Theologiae, id est focus operis, est Deus, creator omnium rerum et finalis omnium causa seu bonum summum omnium creaturarum: omnia in Deo redierit. Thomae Deus est causa immediata esse ipsius omnium rerum. Scientia moderna de esse ipsius conversationem rationemque vacat; moderni scientiae periti homines non rationes gratia esse ipsius vel motus rerum dant, et sunt ignorantes causarum finalium et causarum esse.

Patet illum non solum usum esse elementis philosophicis Aristotelicis, Neoplatonicis, Arabicis, et Iudaicis, verum etiam problema proprie theologica indagando doctrinas quoque philosophicas ulterius evolvebat. At tota—vel quasi tota—eius doctrina de ente, de Deo, de homine et mundo in suis operibus theologicis sicut in Summa Theologiae latet. Quaestio ergo est: quomodo elementa doctrinarum philosophicarum extrahenda sint ex Summa Theologica. Doctrinae philosophicae in Summa Theologica contentae debeantne secundum ordinem ac connexionem quem in isto opere theologico habent, reconstitui? Si ita sit, tunc naturaliter philosophia Thomae Aquinatis sic reconstituta, in sua articulatione ipsam articulationem ac ordinem operis pure theologici sequetur. At posset quis saltem a priori dubitari, utrum ordo procedendi secundum rationem sit necessario idem ac ordo procedendi secundum fidem ac Revelationem.

Sententiae praeclarae[recensere | fontem recensere]

Propositam nostrae intentionis in hoc opere est, ea quae ad Christianam religionem pertinet, eo modo tradere, secundum quod congruit ad eruditionem incipientium.—Summa Theologiae, Prologus.

De Deo[recensere | fontem recensere]

Deus est:

dicendum quod Deum esse Quinque Viis probari potest. Prima . . . ex parte motus. . . . Ergo necesse est devenire ad aliquod primum movens, quod a nullo movetur: et hoc intelligunt omnes Deum. Secunda Via est ex ratione causae efficientis. Invenimus enim in istis sensibilibus esse ordinem causarum efficientium: nec tamen invenitur, nec est possibile, quod aliquid sit causa efficiens sui ipsius.—Sum. Theo. I, 2, 3. Vide et Aristotoles, Phys. III, I.

Divinam Scientiam esse Creatricem omnium entium praeteritorum, praesentium, & futurorum. Sine Deo, nihil erat, est, vel erit. Deus est causa omnium entium.

De natura hominis[1][recensere | fontem recensere]

"Humanus intellectus intelligit componendo & dividendo & ratiocinando." Divina & Angelicus intellectus intelligit compositionem & divisionem & ratiocinandum sine componendo vel dividendo vel ratiocinando.—Sum. Theo.
"Intelligit autem anima separata singularia" per influxum specierum ex divino lumine, quod quidem lumen aequaliter se habet ad propinquum et distans. Unde distantia localis nullo modo impedit animae separatae cognitionem.—Sum. Theo.
"Respondeo dicendum quod, secundum naturalem cognitionem, de qua nunc hic agitur, animae mortuorum nesciunt quae hic aguntur. . . segregatae sunt a conversatione viventium, et coniunctae conversationi spiritualium substantiarum quae sunt a corpore separatae. unde ea quae apud nos aguntur ignorant.—Sum. Theo.
Respondeo dicendum quod "anima rationalis non potest fieri nisi per creationem" (immediate a Deo), quod non est verum de aliis formis. Cuius ratio est, quia, cum fieri sit via ad esse, hoc modo alicui competit fieri, sicut ei competit esse. Illud autem proprie dicitur esse, quod ipsum habet esse, quasi in suo esse subsistens, unde solae substantiae proprie et vere dicuntur entia.
Respondeo dicendum quod . . . tertio modo dicitur aliquid incorruptibile ex parte causae efficientis. et hoc modo "homo in statu innocentiae fuisset incorruptibilis et immortalis."—Sum. Theo. Prima Pars.
Respondeo dicendum quod "homo in statu innocentiae habuit vitam animalem cibis indigentem"; post resurrectionem vero habebit vitam spiritualem cibis non indigentem."—Sum. Theo. Prima Pars.
Non potest esse perfectum judicium scientiae naturalis de rebus naturalibus, si sensibilia ignorentur.—Sum. Theo.
Gratia supponit naturam, non destruit, sed perficit eam.

De Natura Animalium[recensere | fontem recensere]

Ad secundum dicendum quod quidam dicunt quod animalia quae nunc sunt ferocia et occidunt alia animalia. in statu illo fuissent mansueta non solum circa hominem, sed etiam circa alia animalia. sed hoc est omnino irrationabile. non enim per peccatum hominis natura animalium est mutata, ut quibus nunc naturale est comedere aliorum animalium carnes. . . . Fuisset ergo naturalis discordia inter quaedam animalia.—Sum. Theo. Prima Pars.

Maiora opera[recensere | fontem recensere]

Thomas scripsit aut dictavit inter alia:

  • De ente et essentia (12521256), tractatus de distinctione inter esse et essentiam in creaturis omnibus.
  • Summa Theologicae (12541274), dissertatio Magna in Theologiam & Philosophiam gratia incipientium.
  • Commentarium Super Job, Sancti Thomae Commentarium super Liber Job, tractatus de malo super iustos, quare bonus vir accidit in malum, seu de Dei providentia.
  • Summa Contra Gentiles seu liber de veritate catholicae fidei contra errores infidelium (1259 - 1265); Tractatus seu Libri de Veritate contra Infidelium, seu Liber Manualis pro Missionarios ad Infideles.
  • De emptione et venditione ad tempus (1262); libellus ad commercium, seu ad "banking & finance."
  • Quaestio disputata De anima (12651266) et Tractatus de Anima animalium & Hominis
  • 'De unitate intellectus contra Averroistas (circa 1270) - Confirmatio quod homo individuus habet animam suam particularem.

Alia opera liturgica seu poetica[recensere | fontem recensere]

Thomas Missas Sanctas scripsit, e.g. Corpus Christi. Thomas etiam hymnos scripsit, exempli gratia "Pange Lingua," "Lauda Sion," "Adoro te devote"

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De unione animae ad corpus, textus Quaestionis 76, P. I Summae Theologiae, Marcellus Landi curante

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Thomam Aquinam apud Vicifontem.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Thomam Aquinam spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Aquinam spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani | Legionari Christi | Mercedarii | Minimi | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae | Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg