K

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: K.

Alphabetum
A B C D E
F G H I K
L M N O P
Q R S T U
V W X Y Z

K ([kɑː] subs. indecl.) est decima vel undecima littera abecedarii sive alphabeti Latini.

K haud adhibetur apud auctores classicos, praecipue in verbis Karthago (sane et in eius adiectivis derivatis) et kalendae. A Medio Aevo usque ad hanc aetatem, littera K etiam adhibetur in vocabulis de aliis linguis (Graeca inclusa, quamquam Romani translitteraverunt κ Graecum ut C) mutuatis vel derivatis: Kyrie; Iohannes Keplerus; Kiovia, Kielia, Kazachstania, Kansia, Kentukia; Akysis, Okapia; Franklinia, Ginkgo; Kalium, Krypton, Berkelium; alkali/alcali, kyphosis/cyphosis etc. Etiam videtur in plurimis nominibus in biologia, ut nominibus taxinomicis, exempli gratiae in regione Eukaryota et genere Kallima et eius speciebus decem.

Abbreviationes[recensere | fontem recensere]

  1. K. (abbrev) = Kaeso, kalendae.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad K spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide K in Victionario.