Ablativus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ablativus est casus, qui, sive in lingua Latina sive in aliis linguis, ostendit condiciones separationis et originis, instrumenti et loci.

Usus ablativi in lingua Latina[recensere | fontem recensere]

Ablativus absolutus[recensere | fontem recensere]

Ablativus absolutus dicitur sententia participialis, cuius vocabula, in casu ablativo constituta, non habent cum sententia praecipua vinculum grammaticum. Huiusmodi sententiae verbum flectitur in ablativum aut participii praesentis aut perfecti.

  1. Hostibus pulsis, Caesar in fines Aeduorum pervenit.
  2. Cicerone consule, Catilina coniurationem fecit.
  3. Nobis non sentientibus, labitur aetas.
  4. Deo inscio, nihil in universo mundo accidere potest.
  5. Augustus, Cicerone et Antonio consulibus, natus est.
  6. Publio Cornelio Scipione duce, Romani in Africam traiecere.

Ablativus originis[recensere | fontem recensere]

p.e.: summo loco ortus

Ablativus comparationis[recensere | fontem recensere]

p.e.: nemo sapientior erat Socrate, spe celerius, sole clarior

Ablativus instrumentalis[recensere | fontem recensere]

p.e.: cernere oculis, frumento abundare, navis armis instructus, etc.

Vide, exempli gratia, hanc sententiam:

Librum stylo scripsi.

Hac in sententia, obiectum est librum et praedicatum est stylo scripsi. Nomen stylus casu ablativo instrumentali dicitur, quia est instrumentum actionis.

Si instrumentum est actionis persona, non ablativus, sed accusativus cum praepositione per utitur:

  • Facile aliquid novi per nuntios cognoscere potes

Ablativus causae[recensere | fontem recensere]

p.e.: gaudio fleret, morbo domi manere

Ablativus modi[recensere | fontem recensere]

Ablativus mensurae[recensere | fontem recensere]

p.e.: tribus pedibus maior

Ablativus limitationis[recensere | fontem recensere]

p.e.: Homines moribus inter se differunt.

VETUSTA NOMINE GRATISSIMA HAUSTU

Ablativus pretii[recensere | fontem recensere]

Ablativus sociativus[recensere | fontem recensere]

Ablativus qualitatis[recensere | fontem recensere]

Locativus[recensere | fontem recensere]

Ablativus temporis[recensere | fontem recensere]

  • Ablativus cum praepositionibus a/ab/abs, de, e/ex, cum & sine, pro & prae, sub. Praepositio in cum ablativo, si locum indicat.

Separativus[recensere | fontem recensere]

Ablativus separativus divisus est in hos ablativos:

Separativus:

  • Quaestio est "unde?"
  • Roma proficisci. Videlicet: "Ex" Roma proficisci.
  • Item: Thebis proficisci.
  • Item: Delo proficisci.

E contrario casus accusativus, si quaeritur "quo?":

  • Romam proficisci. Videlicet: "In, ad" Romam proficisci.
  • Item: Thebas proficisci.
  • Item: Delum proficisci.

Et Ablativus loci, si quaeritur "ubi?":

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicilibri Lege de Casu ablativo in Vicilibris.

Nota[recensere | fontem recensere]


Partes orationis
Nomen | Pronomen | Verbum | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | Particula
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis
Declinatio: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Vocativus | Accusativus | Genetivus | Dativus | Ablativus | Locativus