Dativus
E Vicipaedia
Dativus, qui etiam dicitur casus dandi, in sententiis ostendit cui tendit res vel in cuius utilitatem fit.
Index |
[recensere] Usus dativi in Lingua Latina
[recensere] Complementum verbi
Dativus indicat non effectum actionis verbi, quod est munus accusativi, sed personam vel rem, cui tendit effectus. Exempla:
- Do aliquid alicui;
- Obtempero alicui;
- Placeo alicui;
- Studeo alicui rei.
[recensere] Complementum nominis
Dativus quoque quorundam vocabulorum, quae beneficium vel damnum significant, sensum solet complere. Exempla:
- Aliis non sibi clemens (Apostolica sententia Papae Clementis IX);
- Mihi tamen grata est res.
[recensere] Dativus utilitatis
Indicat illum, cuius interest rem. Dicitur dativus commodi, si res pro beneficio habetur; dativus incommodi, si pro detrimento; et dativus ethicus, cum is, cuius interest rem, de ea curat per se. Exempla:
- Non scholae, sed vitae discimus;
- Quid mihi Celsus agit?;
- Quid tibi vis?;
- Quid sibi vult haec oratio?;
- Mihi animus anxius est;
- Nunc amici an inimici sis imago mihi sciam.
[recensere] Dativus geminus
Cum apparet geminus dativus, alter indicat cuius interest rem de qua agitur, alter finem eiusdem rei. Exempla:
- Hoc erit tibi dolori;
- Omnibus odio crudelitas est;
- Leges omnibus civibus utilitati sunt;
- Meam fidem mihi crimini dedit;
- Hoc tibi dono dabo.
[recensere] Alii usus dativi
Dativus casus etiam indicare potest officium aut possessionem. Exempla:
- Faciendum est mihi illud;
- His militibus cras proficiscendum est;
- Victis nulla erat spes salutis;
- Est mihi liber.
[recensere] Dativus in linguis aliis
[recensere] Lingua Hispanica
Declinatio Hispanica Dativi solum pronmina personalia oportet, ita declinatio sit:
- yo → me (mihi)
- tú → te (tibi)
- él/ella → le (ei)
- nosotros → nos (nobis)
- vosotros → os (vobis)
- ellos/ellas → les (eis)
[recensere] Lingua Vasconica
Lingua Vasconica nomina in dativo declinat cum desinentia -i vel -ei cum plurale numero.
| radix | indeterminatus | singularis | pluralis |
| ume (puer) | ume + (-r)i = umeri | ume + -a (det.) + (r)i = umeari | ume + -ei = umeei |
[recensere] Lege etiam
| Grammatica Latina |
|---|
| Nomina | Pronomina | Adiectivi | Adverbia | Verba | Praepositiones |
| Nomina |
| Declinatio Prima | Declinatio Secunda | Declinatio Tertia | Declinatio Quarta | Declinatio Quinta |
| Nominativus | Vocativus | Accusativus | Genetivus | Dativus | Ablativus | Locativus |
| Secta de Vicicollaboratione Linguae Latinae |

