Affixum

E Vicipaedia

Affixum est nomen generale omnium morphematum grammaticalium quae per agglutinationem ad radicem aut stirpem lexicalem adduntur. Affixorum inflexionalium ope nomina declinantur et verba coniugantur. Affixorum derivativorum vel derivationalium ope nova vocabula creantur.

Species praecipuae affixorum sunt:

  1. Praefixum, quod ante morphema additur;
  2. Suffixum, quod post morphema additur vel agglutinatur;
  3. Infixum, quod morphemati inseritur;
  4. Interfixum, quod ipsum significatione carens duo morphemata conectit (confer Francice a-t-il)

Praesertim linguae agglutinativae affixorum multitudine instructae sunt.

affixum exemplum
praefixum dispar
suffixum papaveris
infixum frango
interfixum magniloquus


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia