Vocativus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vocativus est casus ille, quo vocatur persona, animal aut res, quae induitur humana specie. Dionysius Thrax, saeculo II a.C.n., vocativum in numero casuum Latinorum reposuit.

Usus vocativi in lingua Latina[recensere | fontem recensere]

Nomina generis neutrius[recensere | fontem recensere]

Nominibus neutrius generis vocativus idem est atque nominativus et accusativus. Exempla:

  1. Bellum (nom., accus., voc.);
  2. Vulgus (nom., accus., voc.);
  3. Corpus (nom., accus., voc.);
  4. Genu (nom., accus., voc.).


In secunda declinatione[recensere | fontem recensere]

Quaedam hominum nomina generis masculini, quorum nominativi exitus sit -ius, utuntur uno -i pro vocativi exitu. Eandem legem observant haec tria nomina: mei, filii et genii. Exempla:

  1. Vergilius: (voc.: Vergili);
  2. Caius: (voc.: Cai);
  3. Meus: (voc.: mi);
  4. Filius: (voc.: fili);
  5. Genius: (voc.: geni).

Vocativus nominum, quorum nominativi singularis exitus sit -er aut -ir, idem est atque nominativus. Exempla:

  1. Magister (nom. et voc.);
  2. Liber (nom. et voc.);
  3. Aper (nom. et voc.);
  4. Arbiter (nom. et voc.);
  5. Coluber (nom. et voc.);
  6. Puer (nom. et voc.);
  7. Socer (nom. et voc.);
  8. Gener (nom. et voc.);
  9. Armiger (nom. et voc.);
  10. Vir (nom. et voc.);
  11. Triumvir (nom. et voc.).

Vocativus nominis Dei idem est atque nominativus:

  1. Deus: (nom. et voc.).

Pronomina et numeri[recensere | fontem recensere]

Exceptis pronominibus tu et vos et excepto numero unus, cuius rarissimus vocativus est une, neque pronomina neque numeri habent vocativum:

  1. Tu (nom. et voc.);
  2. Vos (nom. et voc.);
  3. Unus (voc.: une).

Nominativus pro vocativo[recensere | fontem recensere]

Aliquando, etiam in oratione soluta, nominativus est pro vocativo. Exemplum:

  1. Audi tu, populus Albanus.
  2. Deus, Deus meus, quare me dereliquisti?

Sedes vocativi in sententia[recensere | fontem recensere]

Vocativus de more non se collocat in initio sententiarum. Exemplum:

  1. Habes, Tubero, confitentem reum.

Aliae explicationes[recensere | fontem recensere]

Latini utuntur vocativo casu cum vocare aliquem volunt.

Vocativus est ab origine in gradu extinctionis : solum utuntur homines in nominibus masculinis quae cadunt in "us " exempla

  • dominus → domine
  • nate dea ← natus dea

Aliquot nomina graeca casus graecos servant Aeneas, voc : Aenea.

Grammatica Latina
Nomina | Pronomina | Adiectiva | Adverbia | Verba | Praepositiones
Nomina
Declinatio Prima | Declinatio Secunda | Declinatio Tertia | Declinatio Quarta | Declinatio Quinta
Nominativus | Vocativus | Accusativus | Genetivus | Dativus | Ablativus | Locativus