A

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: A.

A ([ɑː] subs. indecl.) est prima littera abecedarii sive alphabeti Latini.


Abbreviationes[recensere | fontem recensere]

  1. A (raro scriptum) = 500 (D, quingenti).
  2. A {abbrev.} = Aulus, Augustus, absolvo, antiquo, annus.
  3. Æ (raro scriptum) = 2000 (MM, duo milia).
  4. a = littera salutaris Romanorum antiquorum. Iudices Romani duas tabulas habebant, unam litteram a (pro absolvo) monstrantem, aliam litteram c (pro condemno). Si reum innocentem esse putabant, tabulam absolutionis sustulerunt. Denique summa tabularum sublatarum de absolutione aut condemnatione constituit.
  5. A (phonetica)

Historia[recensere | fontem recensere]

Egyptian hieroglyphic ox head
Hieroglyphicum Aegyptiarum
bovis caput
Proto-semitic ox head
Bovis caput
protosemiticus
Phoenician aleph
aleph Phoeniceum
Greek alpha
alpha Graecum
Etruscan A
A Etruscum
Roman A
A Romanum


A littera a figura capitis bovis orta est, in systemate hieroglyphico Aegyptio.

Circa 1600 a.C.n. Phoenices speciem linearem dederunt litterae quae omnibus formis secutis est, litteram probabiliter alph (hoc est "bovem") nominantes. Formam et nomen eius mutuati sunt Graece ut esset Α alpha. Graeci quando hanc litteram receperunt non audiverunt illam mutam glottalem initialem quam littera re vera repraesentat. Propterea, Graeci phonema /a/ huic litterae, non (quod antea ei fuit) /ʔ/ dederunt.

Ab Etruscis littera mutuata est, quam in Italiam tulerunt, et a forma Etrusca haec littera abecedarium Latinum iniit.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vide A in Victionario.
Scriptura Latina: series paginarum brevium
Littera A
Littera A
Abecedarium canonicum

A • B • C • D • E • F • G • H • I / J • K • L • M • N • O • P • Q • R • S • T • U / V / W • X • Y • Z

Litterae coniunctae et intercalares

& • Ä • Å • Æ • Ç • Ħ • Ñ • Ö • Œ • Ü