Forum Romanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina locus Romae explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Forum Romanum" appellatur, vide Forum Romanum (discretiva).
Rmn-social-header-1-.svg
Forum Romanum
Regio: Regio VIII
Genus aedificii: forum
Confectum seu sacratum:
Patronus:
Architectus:
Blue pog.svg
Forum Romanum hodie.
Forum Romanum anno 1880.

Forum Romanum est celeberrimus Romae in media urbe situs, imperii Romani sedes. Aedificia magnifica et templa praeclara forum continebat. Multae reliquiae etiam nunc exstant, velut curia, templum Saturni, templum Vestae, et templum Concordiae.

In curia quondam senatores de imperio Romano consulebant. In Saturni templo quaestores aerarium custodiebant et administrabant. Vestales in templo Vestae rotundo flammam sanctam servabant; habitabant in atrio ad templum Vestae sito.

Romani non modo templa deorum dearumque, sed etiam basilicas magnas frequentabant, imprimis basilicam Iuliam. In basilicis mercatum habebant aut ius dicebant. Tecta basilicarum magnae columnae sustinebant.

Aedificia[recensere | fontem recensere]

Curia Iulia.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Romae Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!