Lingua Umbra
Lingua Umbrica[1] est lingua Indoeuropaea, sub familia Italica subsummata. Lingua Umbrica et lingua Osca sunt linguae Oscoumbricae vel Sabellicae, lingua Latina autem et lingua Falerica alterum gregem format, saepe Linguae Latino-Faliscae nominatum. In Umbria in usu fuit usque ad primum saeculum a.C.n. Dicitur minus similis Latinae linguae quam sunt aliae linguae Italicae.[2]
Index |
Phonologia [recensere]
Sonus s inter vocales r fit, ut in lingua Latina. Sonus d fit fricativa similis z. Sonus -ns in fine verbo fit f in omnibus linguis Oscoumbricis; in lingua Umbrica (sed non in Osca) -nss- in medio verbo fit -f- et -ns- fit -nz-. Multae vocales breves amittuntur; diphthongi fiunt monophthongi (id quod in lingua Osca non accidit).[3]
Exemplum linguae Umbricae [recensere]
Textus Umbricae maximi momenti est Tabellae Iguvinae, Iguvii inventae anno 1444. Ecce locus e tabella sexta:
| Umbre | Latine |
|---|---|
|
|
Notae [recensere]
- ↑ Rudimenta linguae Umbricae
- ↑ Fortson, p. 298
- ↑ Fortson, p. 298-9
Bibliographia [recensere]
- Buck, Carl Darling. 1904. A Grammar of Oscan and Umbrian. Bostoniae: Ginn.
- Fortson, Benjamin W., IV. 2009. Indo-European Language and Culture: An Introduction, editio altera. Malden: Blackwell. ISBN 978-1-4051-8895-1
- Vetter, Emil. 1953. Handbuch der italischen Dialekte. Heidelbergae: Winter.
Nexus externi [recensere]
- Beuscher, Martin: Zwischen Latein und Romanisch Thesaurus Ecclesiarum Italiae VII, 18: Linguistische Analyse eines mittelalterlichen Mischtextes. Berlin: WiKu-Verlag (2002). ISBN 3-936749-82-5
- IRDAU