Publius Terentius Afer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Publius Terentius Afer in imagine saeculi IX p.C.n. depictus

Publius Terentius Afer (Karthagini natus 185 a.C.n.(?), mortuus anno 159 a.C.n.) unus ex scriptoribus maximis comoediarum fuit.

De vita[recensere | fontem recensere]

Nobis incerta et inter sese dissimilia de Terentii vita elementa sunt. Elementa certa perpauca in primis propter Suetonium habemus. Eius diem natalem non scimus sed nonnulli Latini scriptores tradunt Terentium aequalem esse Publio Scipioni Aemiliano et ob hanc rem non est mendosum dicere in 185 a.C.n. fere natum fuisse Afrum in Carthagine. Fuit puer servus senatoris cuiusdam Terentii Lucani, qui ob iuvenis formam ingeniumque eum liberavit. Poeta nomen gentis senatoris sumpsit et sibi nomen Publius Terentius Afer (hoc ob eius originem Carthaginiensem) erat. Suetonius scripsit multos praeclaros amicos defensoresque Terentium habuisse praecipue Lucium Aemilium Paulum, Scipionem Aemilianum et Gaium Lelium, auctores litterarum Graecarum in Urbe. Ab anno 166 usque ad 160 a.C.n. Terentius sex comoedias scripsit: Andria, Hecyra, Heautontimorumenos, Eunuchus, Phormio et Adelphoe. Post annum 160 a.C.n. Terentius ex Urbe profectus est ad peregrinationem faciendam sed numquam in patriam revertit. Suetonius diversas opiniones de hac re dedit: pestilentia, naufragium, desperatio quoniam novas Menandri comoedias a Graeciae bibliothecis captas una die perdidit. De Suetonii dictis, Terentius vitam amisit viginti quinque annos natus.

Comoediae[recensere | fontem recensere]

Argumenta operum[recensere | fontem recensere]

Terentius comoedias sex scripsit ex quibus intellegi potest quantum disciplinam Graiorum cognoverat: adeo Menander maximus auctor Afri fuit ut poeta crude appellatus a Caesare "dimidiatus Menander" esset. Modus scribendi siccus, moderatus attamen venustus. In suis operibus Terentius cavit turpia vulgariaque verba, uti medio sermone solebat. In prologis suarum comoediarum Afer reprehensionibus obtrectatorum respondebat neque ante tempus rem solvebat. Nova argumenta sunt pro Latina disciplina: humanitas, benevolentia, tolerantia, indulgentia ac concordia. Favit Terentius novum exemplum filiis educationis dandae, in quo patres indulgentes suavesque (Heautontimorumenos, Adelphoe) neque nimis duri atque severi. Maximi momenti est reverentia inter omnes homines: urbanitas imago reverentiae bonorum proborumque hominum.

Citationes[recensere | fontem recensere]

  • "Homo sum: humani nihil a me alienum puto". (Heautontimorumenos)
  • "Amantium irae amoris integratio est". (Andria)
  • "Quot homines tot sententiae". (Phormio)
  • "Obsequium amicos, veritas odium parit". (Andria)
  • "Nil tam difficile est quin quaerendo investigari possiet". (Heautontimorumenos)
  • "Nullast tam facilis res quin difficilis siet, quam invitus facias". (Heautontimorumenos)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Publius Terentius Afer apud Vicifontem.
  • Terentius
  • [1] Opera Terentii, Anglice.
  • Opera Omnia Anglice, hic sunt comoediae Terentii Latino sermone.
  • [2] Hic Afri comoediae. Opera etiam conversa in Anglico sermone.