Schisma

E Vicipaedia
Tabula de fide Christiana Europaea post Magnum schisma occidentale (1378-1417)

Schisma (-atis n.) (ex nomine Graeco σχίσμα 'scissura', ex verbo σχίζω 'scindo'), ut neutraliter res exprimatur, plerumque est separatio formalis inter duo vel tres factiones in ecclesiis vel religionibus, quibus est hierarchia et structura plane definita. Schismaticus est homo qui schismata instigat vel recipit.

Sensu latiore etiam separationes in religione Hinduistica aut Iudaica schismata vocantur, sensu latissimo omnis separatio in societate humana (in populis, familiis et ceteris).

Schismata in Christianitate[recensere | fontem recensere]

Principales religionis Christiani rami secundum evolutionem historicam. Crassitudo linearum nihil valet.

In religione Christiana ab initio et per omnia saecula schismata orta sunt. In Novo Testamento, imprimis in litteris Pauli apostoli, multa controversiarum separationumque vestigia inveniuntur. Discrimen maximum de quaestione, debeantne christiani ex paganis oriundi legis Iudaicae normas servare necne, ortum est. Ebionitae, Christiani ex Iudaeis oriundi, tum ab ecclesia segregati sunt.

Paulatim inter disputationes separationesque communitas nata est, quae se ipsam orthodoxam catholicamque consideravit. Id diu sine vi publica progressum est. Ubi doctrina, qualis Gnosticorum, Donatistarum, Arianorum et aliorum, post multas controversias haeretica declarata est, assectatores quidem excommunicatione affecti sunt, status civilis autem intactus manebat. Usque ad annum 313 (Edictum Mediolanense) et "sectae" et ecclesia "orthodoxa-catholica" a civitate vexabantur.

Ex quo ecclesia a Constantino imperatore et successoribus fulta quasi "ecclesia imperialis" facta est, communitates "haereticae" sive "sectae" varia detrimenta acceperunt.

Distinguitur inter haeresim et schisma. Haereticus quandam ecclesiae doctrinam reicit, schismaticus communionem cum auctoritate ecclesiastica rumpit - cum aut sine de doctrina disputatione. Concilium Nicaenum Primum Arianorum doctrinas "anti-trinitarias" haereticas esse declaravit, Arium assectatoresque eius ecclesia exclusit. Schisma inter Petrum Alexandrensem et Meletium Lycopolitanum autem rem disciplinae, non fidei esse censuit.

Separationes, de quibus in conciliis Ephesi et Chalcedone habitis actum est, non solum haereticae, sed schismaticae aestimatae sunt. Itaque Ecclesiae Orthodoxae Ecclesias Orthodoxas Orientales (inter quas Ecclesiam Aegyptiacam Coptorum) haereticas duxerunt, quod symbolum Chalcedonense de duabus Christologia naturis (scilicet humana et divina) reiecerunt (vide etiam Monophysitismus).

Symbolum Nicaenum profitetur fidem in unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam. Fere omnes, qui hoc symbolum agnoscunt, ecclesiam unam et unitam esse debere et fide et communione credunt. Ecclesiae veteres se unam sanctam catholicam et apostolicam esse ecclesiam considerant. Ita Ecclesia Catholica Romana hunc titulum sibi vindicans Ecclesias Orthodoxas schismaticas esse censet, cum hae sibi titulum vindicantes illam schismaticam et forsitan haereticam putent. Etiam quaedam ecclesiae Protestanticae se unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam repraesentare et ecclesias Catholicas ac Orthodoxas in errore esse arbitrantur, cum aliae ecclesiarum unitatem nec sperent nec appetant.

Controversia hodierna, ex qua schisma oriri possit, est disputatio de Homophylophilia in Communione Anglicana.

Oecumenismus incepta ad unitatem (vel cooperationem) inter ecclesias doctrina, historia praxique divisas fovet et unicam ecclesiam Christianam appetit.

Doctrina Ecclesiae Catholicae Romanae[recensere | fontem recensere]

Secundum Ecclesiae Catholicae doctrinam, schisma est "subiectionis Summo Pontifici aut communionis cum Ecclesiae membris eidem subditis detrectatio."[1] Itaque, illi orientales summo pontifici subiectionem denegantes ab Ecclesia Catholica schismatici censentur. Praeterea, aliae omnes religiones Christianae eidem non subiectae item aestimantur.

Tali quidem modo Ecclesia Catholica ducit summo pontifici subiectionem esse necessariam ut etiam doceat neminem salvum fieri posse nisi ei se subiectum reddat: "Porro subesse Romano Pontifici omni humanae creaturae declaramus, dicimus, definimus et pronuntiamus omnino esse de necessitate salutis."[2]

Poena canonica quae super schismaticos cadit est excommunicatio latae sententiae: "Apostata a fide, haereticus vel schismaticus in excommunicationem latae sententiae incurrit",[3], quae excommunicatio "medicinalis" habetur, ut reus unionem poena commotus redintegraret. Excommunicatio quidem actum formalem defectionis ab Ecclesia catholica requirit[4]; persona, quae communione auctoritatis ecclesiasticae se recipit neque expulsus neque formaliter deficiens, ecclesiae membrum quamvis non oboediens remanet.

Aliter status eorum se habet, qui a parvis in communitate adoleverunt, quae quidem plena cum Ecclesia Catholica Romana communione caret, tamen autem fide orthodoxa gaudet: qui membra quamvis imperfecta ecclesiae censentur.[5] Quod imprimis ad ecclesias orientales pertinet.

Notissima schismata Christiana[recensere | fontem recensere]

Alia schismatum exempla in religione Christiana[recensere | fontem recensere]

Schismata in religione Islamica[recensere | fontem recensere]

Quamquam Alcoranus postulat, ne Musulmani in sectas dividantur, tamen mox numerosa schismata facta sunt. Factiones maximi momenti sunt:

Schismata in Buddhismo[recensere | fontem recensere]

Etsi plures Buddhismi scholae schismatum modo ortae esse videntur, his diebus melius de variis disciplinis loquendum est.

Sunt tres disciplinae fundamentales:

  • Hinayana ("Vehiculum parvum"), cuius ex traditione his diebus sola Theravada ("Disciplina seniorum") exstat.
  • Mahayana ("Vehiculum magnum").
  • Vajrayana (in occidente saepe "Buddhismus Tibetanicus" aut "Lamaismus" dicta).

Schismata in Iudaeismo[recensere | fontem recensere]

Religio Iudaica multis schismatibus, inter quae religioni Christianae, superstes fuit. Hodie maiores factiones Iudaicae sunt Iudaismus Orthodoxus et non-Orthodoxus: Reformatus, Conservatorius et Reconstructionimus.

Quaedam schismata Iudaica[recensere | fontem recensere]

Vide[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Codex Iuris Canonici, can. 751.
  2. Bulla Unam Sanctam Bonifacii PP VIII.
  3. Codex Iuris Canonici, can. 1364 § 1.
  4. Litterae circulares 10279/2006 diei 13 Martii anni 2006 a Pontificio Consilio de Legum Textibus prolatae).
  5. Nichols, Aidan (1992). Rome and the Eastern Churches. Liturgical Press. ISBN 978-1-58617-282-4, p. 41
  6. Judaizers. Vide partem "The Incident at Antioch" in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)Formula:CathEnc/Parameter from

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!