Supinum

E Vicipaedia

Supinum modus verbi est. Indicat intentionem vel solutionem actus animo agitati.

In Lingua Latina dua sunt tempora supini:

[recensere] Supinum I

Formatum participio perfecti et -um (exempli gratia verbi "regō 3 rēxī rēctum", supinum I "rēctum"). Supinum I adhibetur cum verbis motum indicantibus.

  • Marcus nūntium mīsit rogātum vīnum.
  • Amīcī vēnērunt grātulātum.

[recensere] Supinum II

Formatum participio perfecti et (exempli gratia verbi "regō 3 rēxī rēctum", supinum II "rēctū"). Supinum II adhibetur cum adiectivis, imprimis adiectivis "facilis,-e" et "difficilis,-e".

  • Hoc est facile dictū.
  • Iūcundum cognitū est.

[recensere] Citationes

his rebus permotus Quintus Titurius cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat
(De Bello Gallico, Iulius Caesar)
omnes vero Britanni se vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horribiliores sunt in pugna adspectu
(De Bello Gallico, Iulius Caesar)


Grammatica Latina
Nomina | Pronomina | Adiectivi | Adverbia | Verba | Praepositiones
Verba
Numerus
Activum | Passivum
Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Infinitivus | Gerundium | Supinum | Participium | Gerundivum
Praesens | Imperfectum | Futurum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum exactum
Secta de Vicicollaboratione Linguae Latinae



Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia