Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

YouTube

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Praetorium YouTube in San Bruno, California, Civitates Foederatae Americae.

YouTube est situs interretialis cui usores videones? ingerere et quo inter se communicare possunt. Tres operarii de PayPal creaverunt Youtube mense Februario anni 2005. Mense Novembri anni 2006 YouTube a Google pretio $1.650,000,000 emptus est et nunc subsidiarius eius fungitur. Societas sedem habet in Urbe Sancti Brunonis, in California sita, et Adobe Flash Video technologia utitur ut varia ab usoribus creata spectacula ostendantur, inclusis excerptis pellicularum programmatumque televisificorum et musica, necnon rebus otiosis ut blogismo? videonali?. Plurima contenta in Youtube a singulis hominibus ingeruntur, quamquam corporationes publicae ut CBS et BBC et aliae societates proferunt res suas per schema Youtube participationis.

Usores, etiam si non consignaverunt, videones spectare valent, dum usores qui consignaverint tantum innumerabiles videones ingerere possunt. Videones spectare, qui nefasta continere putentur, usoribus solis plus quam 18 annos natis licet. Ingerere videones, qui obtrectationes et pornographiam contineant vel iura aliena violent, stricte prohibitum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad YouTube spectant.