Ecclesia Vetus Catholica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ecclesia Vetus Catholica est divisa in partes duas: quarum altera ab Iansenismo orta est anno millesimo octingentesimo septuagesimo uno sub schisma quod dicitur Ultraiectensis; altera est illorum, qui definitiones Concilii Vaticani I de infallibilitate Romani Pontifis eiusque universali iurisdictione in Ecclesiam repudiaverunt.

Brevis historia[recensere | fontem recensere]

Veteres Catholici, uti dicuntur, sunt illi praesertim, qui, auctore Ignatio de Döllinger, post actum Concilium Vaticanum I, anno 1870, dogma de infallibilitate Romani Pontificis repulerunt et ideo se diviserunt ab Ecclesia Catholica Romana. Ipsi, licet inter se multa olim habuissent communia, utpote abrogationem sacerdotalis caelibatus et confessionis sacerdoti faciendae, in praesentia tamen non semper inter se consentiunt de rebus disciplinae, regiminis et fidei.

Anno 1889 creata est Unio, uti dicitur, Ultraiectensis, quacum sese iunxerunt diversae ecclesiae veteres catholicae. Anno 1931 quaedam societatem composuerunt cum communione Anglicana.

Licet haeretica et schismatica a non paucis videatur, Ecclesia tamen Vetus Catholica est vera Ecclesia, nam validum sacerdotium et ideo veram successionem apostolicam servat. Praeterea, septem sacramentorum ritus retinet.

Ecclesia Vetus Catholica linguam Theodiscam et linguam Nederlandensem in cultum introduxit; in mores autem finem caelibatus, mulierum sacerdotium et benedictionem nuptiarum pro personis eiusdem sexus.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!