Anisia
Anisia[1] est urbs Austriae Superioris. Nomen a fluvio Aniso derivatum est. Anisia inter aniquissimas urbes Austriae numeratur et urbis litteras fundatorias e die 21 Aprilis 1212, quibus nullae antiquiores in Austria exstant, in archivio suo asservat. Vetus pars urbis cum moenibus medioevalibus bene servata est. Reliquiae Lauriaci, municipii Romani, quod praesertim per hodiernae urbis partem "Lorch" vocatam se expandebat, in "Museo Lauriaco" expositae sunt. Basilicam Sancti Laurentii in eadem urbis parte supra fundamenta Antiquitatis erectam esse archeologi effossionibus recentioribus (1960-1966) demonstraverunt. Monumentum Anisiae notissimum est turris 60 metrorum annis 1564-1568 consensu civium media in urbe aedificatum.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ Alia nomina Latina: Anassianum, Anassum, Anesus, Anasus, Enesus, Enasa, Ensium civitas, cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Anisiam spectant. |
- urbis situs (theodisce)
- Museum Lauriacum (theodisce)
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |
Anisia | Brigantium | Campitemplum | Castrum Ferrum | Cetium | Clagenfurtum | Comagenis | Graecia | Lentia | Ovilava | Pons Aeni | Salisburgum | Veldidena | Vindobona