Carinthia (Germanice: Kärnten; Slovene: Koroška) est civitas in Austria.
Maxima pars incolarum lingua prima Theodisca utitur. In Carinthia meridionali (imprimis in circulis Santici, Clagenfurti et Völkermarkt) Sloveni vivunt, qui secundum constitutionem Austriacam sunt minoritas agnita, de cuius autem iuribus acriter disputatur.
Numerus Slovenorum in Carinthia viventium varie indicatur: Census (non officialis) in paroeciis, in quibus ambo linguae in usu sunt, anno 1991 habitus 50 000 homines linguae Slovenae edidit, Secundum censum officialem anni 2001 autem 14 010 homines se in Slovenos annumeraverunt.
Religiones
| Denominatio |
Carinthia |
Austria |
| Catholici |
77,2 % |
73,7 % |
| Protestantes |
10,3 % |
4,7 % |
| Religio Islamica |
2,0 % |
4,2 % |
| Orthodoxi |
0,8 % |
2,2 % |
| sine denominatione |
7,9 % |
12,0 % |
- Alexander Sattmann: Kärnten verstehen. Graeciae 2006, ISBN 3-7011-7566-7
- Amt der Kärntner Landesregierung (Ed.): Statistisches Handbuch des Landes Kärnten. 50. Jahrgang 2005: Daten 2004. Clagenfurti 2005, ISBN 3-7084-0176-X.
- ↑ In: Statistik Austria (Die 19 Maii 2010).