Wolfgangus Amadeus Mozart

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wolfgangus Amadeus Mozart
Wolfgang Amadeus Mozart
Wolfgangus Amadeus Mozart
Wolfgangus Amadeus Mozart a Iosepho Lange pictus
Natus 27 Ianuarii 1756
Salisburgi
Obiit 5 Decembris 1791
Vindobonae
Actus baptismatis Mozarti
[Januarius] 28. med[ia hora] 11. merid[iana] baptizatus est : natus pridie h[ora] 8. vesp[ertina]
Joannes Chrysost[omus] Wolfgangus Theophilus fil[ius] leg[itimus]
Nob[ilis] D[ominus] Leopoldus Mozart Aulæ Musicus, et Maria Anna Pertlin giuges
Nob[ilis] D[ominus] Joannes Theophilus Pergmaÿr Senator et Mercator civicus p[ro] t[empore] sponsus
Idem Leopoldus Lamprecht Capellanus Civicus

Wolfgangus Amadeus Mozart (nomine baptizatus: Joannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart[1] ; natus Salisburgi die 27 Ianuarii 1756; mortuus Vindobonae die 5 Decembris 1791) fuit fecundus potensque Aetatis Classicae compositor. Plus quam sescenta opera musica composuit, quorum multa inter apices musicae symphonicae, concertantis?, cameratae, operaticae, et choralis numerantur. Ipse inter compositores classicos populo gratissimos manet perpetuo.

Vita[recensere | fontem recensere]

Mozart baptizatus est compluribus praenominibus, quorum duobus ultimis tantum uti solebat, nempe Wolfgangus Theophilus. Nomen Theophilus, scilicet, erat in loco nominis vulgaris Gottlieb, et mos quidam Wolfgango erat de hac variatione iocari. Cavillans illud nomen, variis figuris scribere solebat, Theodisce Gottlieb, Francogallice Amadé, et denique rursus Latine Amadeus (quasi 'ama Deum'), quarum hanc ultimam figuram rarissime usurpavit. Iure igitur posuerimus nomen Latinum huic viro esse Wolfgangum Theophilum Mozart, sed quoniam usus saeculorum nomen alterum, nempe Amadeus, usitatissimum fecerit, constat ea figura uti.

Amadeus fuit Ioannis Georgii Leopoldi Mozart et Annae Mariae Pertl filius. Soror Maria Anna Walburga Ignatia (vulgo: Nannerl) cum Amadeo puero in publico aliquando clavili cecinit.

Die 4 Augusti 1782, Mozart sine paterna assenssione Constantiam, consobrinam compositoris Caroli Mariae de Weber, Vindobonae uxorem duxit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus emenda.

Mozart in pelliculis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Exactum nomen Mozartianum multas quaestiones habet; pro singulis, vide Nomen Mozart.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nomen subscriptum Mozart (facsimile).
       
       
       
       
       
  • Haberl, Dieter (2006). "Beethovens erste Reise nach Wien: die Datierung seiner Schülerreise zu W. A. Mozart". Neues Musikwissenschaftliches Jahrbuch (14) 
  • Fradkin, Robert A. 1996. The well-tempered announcer: a pronunciation guide to classical music. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0-253-21064-X.
  • Gutman, Robert (2000). Mozart: A Cultural Biography. Londinii: Harcourt Brace. ISBN 9780156011716
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wolfgangum Amadeum Mozart spectant.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg