Deversorium Sacher

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Deversorium Sacher in urbe Vindobona

Deversorium Sacher est famosum deversorium urbis Vindobonae, quod haud procul abest a Theatro Melodramatico.

Constructum est in eodem loco quo ante duo saecula vixit musicus Antonius Vivaldi.

Anno 1876 conditum est ab Eduardo Sacher ut domus hospitibus dedita et eius vidua eam in splendidum deversorium transformavit, in quod affluxere aristocrati et homines celebres terrarum.

Deversorium Sacher sicut Deversorium Ritz Lutetiae Parisiorum, vel Deversorium Negresco Nicaeae, vel Pera Palatium Instanbuli et Deversorium Astoria Bruxellis , numeratur inter famosissima deversoria historica.

Famosa torta Sacher[recensere | fontem recensere]

In deversorio Sacher etiam comedi potest famosa Torta Sacher, ab eis qui vestiuntur eleganter praeditique focali. Licet eos qui non admittuntur propter vestimentum haud idoneum ut hanc famosam tortam in caffeo Demel gustent.

Vide[recensere | fontem recensere]