Genava

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Genève (Francogallice); Genf (Germanice)
Vexillum Genavense
Canto Genavae
Districtus Genève
Numerus cursualis 1200
Incolae 187'697 (2009)
Area (ha) 1586
Altitudo (m) 373
Nomen incolarum Genavenses
Genavae collocatio
Praeclarus iactus aquae Genavae

Genava[1] vel Geneva (Siglum: GE) est urbs in Helvetia (Francogallice Genève, Italiane Ginevra, Anglice Geneva, Theodisce Genf), caput Reipublicae et Cantoni eiusdem nominis. Haec urbs Lacui Lemano adiacet.

Sub stemmate Genavensi scriptum est: "Post tenebras lux".

Historia[recensere | fontem recensere]

Iam circiter 500 a.C.n. Genava ab Allobrogibus habitata fuit.

Gaius Iulius Caesar in De Bello Gallico (Liber I, VI et VII) de Genava scripsit:

Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.
Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi.

Anno 1536 urbs se ad fidem reformatam convertit et sedes episcopalis apud Annecium ("Annecy") posita est.Die 7 Augusti ipsius anni, Genava foedus cum pago Bernae contra ducatum Sabaudiae fecit, a quo Genava a saeculo XV iam minata est.

Genavae ab anno 1541 usque ad mortem clarus Ecclesiae emendator Ioannes Calvinus vixit et urbem duxit.

Anno 1602 Sabaudici iterum urbem obsiderunt et moenia scalis ascendere coeperunt, sed die 11 Decembris profligati sunt. Adhuc hodie cladem Sabaudicorum (Francice bataille de l'Escalade) celebratur.

Ab anno 1815, Genava est pagus Helvetiae.

Scientia[recensere | fontem recensere]

Magnum particularum accelerator, quod est pars institutionis Europaenae CERN vocatae, Genavae ab anno 1954 situm est. Experimenta multa physicae quotannis ibi accurate fiunt, quibus comprehensionem physicae particularum minimarum legum valde augent. Genavae in aedibus CERN interrete inventum est. Quotannis, 25000 homines ex Europa videre veniunt.[2]

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Genava est urbs commerciis atque multis argentariis affluens.

Genavae Rostra Genavae (Francice La Tribune de Genève) clarum diarium Helveticum etiam editum est.

Sedes syndicatuum mundanorum[recensere | fontem recensere]

Geneva sedes multorum syndicatuum mundanorum est, exempli gratia:

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Genavae nati sunt aut vixerunt, sed alii praeclari incolae in hac civitate vixerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. "Genava" antepaenultimo acuitur, et nomini adiectivo "Genavensis".
  2. http://outreach.web.cern.ch/outreach/

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg