Bella Coalitionum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bella Coalitionum
Proelium ad Slaukoviam
Proelium ad Slaukoviam
Annus: 17921815
Locus: Europa, Aegyptus, et Oceanus Atlanticus
Fortuna: Victoria sociis
Exercitus
Socii:
Britanniarum Regnum
Prussia
Austria
Suecia
Russia
• et alii

Francogallia
Dania-Norvegia
Polonia

Bella Coalitionum (separatim spectans omnia sine Primo Bello Coalitionum etiam Bella Napoleonica vocantur) ab 1792 anno usque ad 1815 annum durabant. Quae in ordine conflictionem post Revolutionem videri debent.

Coalitionibus vertentibus bellorum sex contra Franciam rem publicam aut Napoleonem gesta sunt:

  • Primum Bellum Coalitionum 17921797
  • Secundum Bellum Coalitionum 17981801/1802
  • Tertium Bellum Coalitionum 1805
  • Quartum Bellum Coalitionum 1806/1807
  • Quintum Bellum Coalitionum 1809
  • Sextum Bellum Coalitionum 18121814
  • Septimum Bellum Coalitionum 1815

Prima Coalitio[recensere | fontem recensere]

Prima Coalitio (17921797) ex Austria, Prussia, Britanniarum Regnum, Hispania, Pedemontio contra Franciam temptabat, ut obstrueret novas res Franciae Rei publicae. Borussia et Hispania iam 5 Aprilis 1795 Pace Basiliensi bellum cum Francia finiverunt. In Italia septentrionali 14 Maii 1797 milites Francici Napoleonis Bonaparte duce Rempublicam Venetam occupaverunt, Ludovicum Manin, postremum Ducem deposuerunt atque rempublicam oboleverunt.

Pax ad Campumformium 17 Octobris 1797 inter Franciam et Austriam bellum composuit. Est Austria coacta, ut magnas dimitteret partes Italiae superioris, quae facta Res Publica Cisalpina sunt, et ut nonnullas hodiernae Helvetiae regiones, Nederlandiam Austriacam et Insulas Ionias Franciae traderet. Ex altera parte Austria Reipublicae Venetae provincias ad Athesem flumen, Histriam, Dalmatiam atque sinum Cathari accepit. Naves longae Venetiae Austriacis cessae robur erant novae classis Imperii Austriaci.

Secunda Coalitio[recensere | fontem recensere]

Secunda Coalitio (17981802) e Russia, Britanniarum Regnum, Austria, Imperio Othomano, Lusitania, Neapoli, Civitate Ecclesiae item ruebat. Napoleo, qui Franciam a 1799 rexerat, Britanniam oppugnare potenti aestate anni 1798 Aegyptum invasit et expeditionem in Hiberniam misit; at classis Franciae primo die Augusti naumachia in Nilo fluvio ab Horatio Nelson victa est, atque Hibernia mox pacata est. Qua re Napoleo est coactus, ut Aegyptum abiret.

Napoleone reditu Austriaci cum eo proelio ad Marenginem die 14 Iunii 1800 et proelio ad oppidum quod Theotisce Hohenlinden appellatur, tertio die Decembris eodem anno solum obstiterunt et graviter victi sunt.

Pacto ad Ambianum die 25 Martii 1802 ad pacem interim inter Britannos et Francos, item finis erat Secundae Coalitionis. Sed iam die 18 Maii 1803 Bellum iterum coepit.

Die 28 Maii 1804, imperium Francorum a Napoleone evocatum est; qui secundo die Decembris eodem anno Lutetiae ab ipso imperatorem coronatus est.

Tertia Coalitio[recensere | fontem recensere]

Anno 1805, formabant Austria, Britannia, Russia, Suecia Tertiam Coalitionem in Franciam. Francis Britanniam invadere excogitantibus exercitus virorum 150 000 conlocatus est. Petro de Villeneuve duce classis Franca-Hispanica Gadem navigavit. A qua Neapolem navigatura fuit, sed ab Horatio Nelson naumachia ad Trafalgarem die 21 Octobris 1805 gravissime superata est. Hinc principatus Britanniae super maria coepit.

Mense Aprile anno 1805, Britannia et Russia pactum signabant, ut Bataviam et Helvetiam liberaturae essent. Re Publica Liguria subacta et Napoleone rege Italiae appellato Austria huius pacti particeps fuit. Francus exercitus maximis itineribus in Germaniam venit. Pugna apud Ulmam urbem Francici 70 000 Austriacos vicerunt. Proelio ad Slaukoviam 2 Decembris iterum Russicae-Austriacae copiae amiserunt. Ad pacem signandam die 26 Decembris 1805 alligati coacti sunt.

Quarta Coalitio[recensere | fontem recensere]

Quarta Coalitio inter Borussiam, Saxoniam, Russiam, Sueciam, atque Britanniarum Regnum anno 1806 decreta est. Napoleo Borussia et Saxonia Proelio Ienensi die 14 Octobris eiusdem anni celeriter victae sunt, et in Borussiam Orientalem se receperunt. Napoleo die 27 Octobris Berolinum occupavit. Ibi die 21 Novembris Napoleo in castris imperiali Berolini Obsidionem Continentalem contra Regnum Unitum decrevit. Saxonia in fine anni 1806 celeriter Pacem Posnaniae cum Napoleone signavit, coalitionem reliquit, et ad Confoederationem Germanicam accessit. Die 7 Februarii 1807 Pugna apud Eylau in Borussia orientali incerto eventu, sed multis caesis et apud Francicos et apud Russiam et Borussiam alligatas, facta est. Napoleo quidem Regiomontium, caput provinciae, expugnare non potuit. Die 14 Iunii 1807 exercitus Russicus et Borussicus Proelio Friedlandiensi a Francicis Napoleone I imperatore et marescalco Michaele Ney ducibus pervicti sunt. Borussia et Russia anno 1807 Pacem Tilsae cum Franciae imperatore adeptae sunt. Qua pace Germania tota in dicionem Napoleonis venit. Praeterea, novae civitates Ducatus Varsoviae et Regnum Westphaliae conditae sunt, quae a Napoleone omnino pendebant.

Quinta Coalitio[recensere | fontem recensere]

Quinta constitit Coalitio e Britannia et Austria anno 1809.

Britannis contigerunt solum victoriae parvae. Naumachia ad Hafniam victa est Septembro 1807. Pugna contra Franciam hinc obsidione oeconomica perrecta est. Maria occupabantur.

Napoleone in Hispaniá pugnante, Austria paravit bellum in Bavariá. Aprile 1809 exercitus sub archiduce Carolo Bavariam invasit et una pars Ratisbonam profecta est, altera ad Isaram. Sed Napoleo, ex Hispaniá advolans, Austriacos e Bavariá expulit, Ratisbonam expugnavit ac incendit, sed vulneratus est pugna. Praeclarum proelium ad Eggmühl pugnatum est cum Austriacis. Napoleo sequace primo pugna ad Aspern-Essling victus est, sed tunc proelio ad Wagram Carolum graviter superavit. Pax facta est 14 Octobris 1809 in Palatio Belli Fontis.

Dein imperium Francorum habebat fines maximas.

Sexta Coalitio[recensere | fontem recensere]

Sub nomine Sextae Coalitionis sunt expeditio in Russia ac bella liberantia, quamquam expeditione in Russia incepta haud omnes participes coalitionis (Britannia, Russia, Prussia, Suecia, Austria, magnusque parvarum civitatum Germanicarum numerus adversariis Franciae participes erant.

Magnus Exercitus, 600 000 milites, quorum 270 000 Franci, transiit fluvium qui Memel appellatur vicensimo tertio die Iunii anni 1812. Copiis Russicis tantum lente cedentibus terram ustam reliquerunt. Nullum victorem habet proelium ad Borodininem, sed multos mortuos. Moscua subacta quarto decimo die Septembris est. Alexander I tsar recusavit se cum Napoleone agere. Napoleo cum exercitu redire coactus est. Circa 275 000 mortuos captivosque 200 000 tenuit Magnus Exercitus. Novembre solum 10 000 milites restiterunt.

Proelio ad Victoriam 21 Iunii 1813 potestas Francica in Hispania fracta est. Francicorum est redire domum.

Austria et Prussia rursum bello interfuerunt. Proeliis ad urbes Lützen secundo die Maii et Budissam 20–21 diebus Maii exercitui contigerunt Francico victoriae parvae, sed proelio ad Lipsiam (16–19 Octobris 1813) copiae coalitionis atque Bavariae (circiter 350 000 milites) vicerunt Francicos (circiter 195 000). Interfecti sunt 110 000.

Die 31 Martii 1814, Lutetiá coalitionis exercitu subactá, Napoleo se imperio abdicavit die 6 Aprilis, qui tunc Ilvam in exilio missus est. Die 30 Maii 1814, Pax Prima Lutetiae cum Ludovico XVIII rege Franciae reducto signatum est.

Septima Coalitio[recensere | fontem recensere]

Anno autem 1815, postquam Napoleo ex exilio Ilvae redisset et Ludovicum XVIII regem pepulerat, coalitio septima convenit, ut imperatorem postremo a regno amoveret. Proelio Waterlooense die 18 Iunii 1815 victus et in Sanctam Helenam insulam remotam latus est. Deinde Pax Secunda Lutetiae 20 Novembris 1815 bella coalitionum composuit.