Bohemia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bohemia, olim Boiohaemum (Bohemice: Čechy; Theodisce: Böhmen; Anglice: Bohemia) est regio nunc ad Cechiam pertinens. Caput est Praga.

Tabula geographica antiqua Theodisca Bohemiae (rubre), Moraviae (flave) et Silesiae Austriacae (subrubre).

Index

[recensere] Historia

Temporibus antiquis, Bohemia culta est ab incolis Germanicis ac Slavicis, et a Romanis appellata Boiohaemum est. Primum Slavi dabant regioni duces et postea reges, qui regnum creaverunt (Magna Moravia); deinde potestas Germanorum crevit atque imperatores Sancti Imperii Romani lineae Habsburgensis electi sunt reges Bohemiae.

Qui non raro manu severa regnabant Bohemiam; acriter certabant contra fautores Confessionis Evangelicae, et initio Belli tricennalis, Ferdinandus II Evangelicis pugna apud Album Montem facta devictis effecit, ut paene omnes Evangelici possessionibus terrisque privati e Bohemia eicerentur.

Imperatores Austriae Habsburgenses regebant terram usque ad annum 1918, finem Belli Omni in Orbe Terrarum Primi; tum Slavi condiderunt primam rem publicam Bohemiae una cum regione Maeherensi, appellata Slovacia.

Bello Universali Secundo, Germani iterum erant domini regionis et multas iniurias fecerunt; ex anno 1945, res publica Slavica sub imperio communistarum exstitit, denuo Cechoslovacia nomine. Pacali revolutione anni 1989 facta, res publica democratica Bohemiam, Moraviam et Silesiam Cecham includens condita est; nomen civitatis Slavicae hodiernae est Cechia, consors Unionis Europaeae.

[recensere] Geographia

[recensere] Urbes et oppida

[recensere] Fluvii

[recensere] Montes

[recensere] Vide etiam

[recensere] Pinacotheca

Terrae Cechiae (et capita)
Vexillum Cechiae
Vexillum Cechiae
Bohemia • (Praga) • Moravia • (Bruna) • Silesia Cecha • (Oppavia)

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis