Vinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Puer vinum ministrat.

Vinum est potio alcoholica plerumque fermentatione suci uvarum confecta. Sensu latiore vinum potionem ex aliis quoque fructibus vel etiam melle factam significat.[1] Naturalis uvarum compositio chemica sucum fermentari sine additione saccharorum, acidorum, enzymorum, vel aliorum nutrimentorum sinit.[2] Vinum fermentatione uvarum contusarum cum variis fermentorum generibus producitur. Fermentum sacchara in uvis nata consumit atque in alcohol convertit. Pro vini conficiendi genere, diversae uvarum varietates stirpesque fermentorum adhibentur.

Index

[recensere] Genera vini

Vina de uvis fermentata in tria genera dividi solent: vinum candidum, rubrum, roseum. Praeterea sunt vina spumantia, sicut vinum Campaniense, et vina alcohole amplificata, sicut vinum Portucalense.

Vini aestimatio in Petri de Crescentiis Libro commodorum ruralium picta (Spirae anno fere 1495 edito)

[recensere] Cultura et fabricatio vini

Propter invasionem phylloxerae (parasiti Viteus vitifoliae) saeculo vicensimo ineunte disseminatae, hodie surculi vitium Europaearum inseruntur radicibus generum Americanarum.

[recensere] Regiones vitium culturae

[recensere] Francia

[recensere] Historia vini

Inter vini genera antiqua magni momenti sunt:

Inter vini genera mediaevalia magni momenti sunt:

  • Vina Francogallica.
  • Vina Latina: Vernacia, vinum Neapolitanum sive Vesuvianum, alia.
  • Vina Imperii Romani Orientalis: vinum Romaniae (id est Messeniae), vinum Malvasiae (id est Laconiae), vinum Candiae (id est Cretense), alia.

Vinum ex uvis passis coctum dicitur vinum passum sive simplicius passum. Romani vino passo nonnumquam pro melle utebantur. Hodie passa adhuc exstant, sed sat rara et pretiosa sunt. Sacerdotes Ecclesiae Orthodoxicae Graecae passo in sacramento communionis utuntur.

[recensere] Potus vino similes

  • Vino mixti:
    • Mulsum est vinum melle temperatum; Aevo Medio, pigmentum saepe dicebatur. Nonnulli verbo mulsum pro hydromelite utuntur.
    • Conditum est vinum melle, pipere, et variis herbis aromatisque commixtum. Conditi sunt varia genera, e.g. Conditum Melizomum (viaticum), Conditum Paradoxum (id est 'mirum'), Conditum Camerinum etc. Aevo Medio, nomen sortitum est vinum Hippocraticum.
    • Vinum Graecum, ut dicitur, in Italia factum est, aevo antiquo et mediaevali, ad similitudinem vinorum transmarinorum.
    • Absinthiatum sive absinthites est vinum absinthio tinctum. Genus unum absinthiati est absinthium Romanum. Vulgo nonnumquam dicitur vermouth.
    • Rosatum est e petalis rosarum factum;
    • Violacium item e petalis violarum;
    • Resinatum item e resina picea arboris.
  • Vino distillati:
    • Vinum Sublimatum seu adustum, nonnumquam designatur aqua vitae.
  • Vinum de aliis fructibus
Vini pomacei sextarius, fortis arcus societatis
    • Vinum pomaceum (sive malinum), distillatum est calvatum, mulsum est cisera seu cisara, corruptio verbi sicera.
    • Vinum piri describitur a Palladio.[1] Hodie a Francis dicitur poiré, ab Anglis perry, hoc est pĭratum.
    • Sycites, pharnuprium, trochis, e fico fiunt.
    • Rhoites punicis.
    • Myrtites myrto.
  • Alia temeta nonnumquam dicuntur "vina" cum non sint ex fructu:
    • Vinum Caribaeum est rhomium
    • Vinum Iuniperum

[recensere] Vide etiam

[recensere] Notae

  1. ^  Palladii Opus agriculturae 3,25,11: "VINVM PIRI ET ACETVM. Vinum de piris fit, si contusa et sacco rarissimo condita ponderibus conprimantur aut prelo. Hieme durat, sed prima acescit aestate. Acetum sic fit de piris. Pira silvestria vel asperi generis matura in cumulo reservantur per triduum. Deinde mittuntur in vasculo, cui fontana aut pluvialis aqua miscetur, et opertum vas per triginta dies relinquitur ac subinde, quantum sublatum fuerit aceti ad usum, tantum redditur aquae ad reparationem."
    1. wine. Encyclopædia Britannica Online Textus interretialis..
  • Johnson, H. (1989). Vintage: The Story of Wine. : 11–6 Simon & Schuster. ISBN 0671791826.

[recensere] Nexus externi

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Vinum spectant.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis