Brasiliopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia cathedralis Brasiliopolitana

Brasiliopolis[1][2][3] sive Brasiliapolis[4], a Iuscelino Kubitschek de Oliveira mense Aprili anno 1960 condita, est caput Brasiliae.

Brevis historia[recensere | fontem recensere]

Dicitur Sanctum Ioannem Bosco per somnium, octoginta fere annis ante quam conderetur, urbem in media Brasilia vidisse futurae Brasiliopoli similem et locum eius indicavisse.

Statim atque condita est, succedendo Urbi Fluminensi, Brasiliopolis statum capitis Brasiliae in se recepit.

Ineunte anno 2008 Districtus, ut dicunt, Foederalis, in quo inest Brasiliopolis, vicies centena milia incolarum attigit et quingenta milia.

Brasiliapolis a caelo visa

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. EPISTULA DATA CLAUDIO S.R.E. CARDINALI HUMMES, NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD RITUM XVI CONGRESSUS EUCHARISTICI NATIONIS BRASILIENSIS DIEBUS XIII-XVI MENSIS MAII IN URBE BRASILIOPOLI CELEBRANDUM [1]
  3. Vide nomen adiectivum "Brasiliopolitanus, a, um" in EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II FRATRI SEBASTIANO CARDINALI BAGGIO PONTIFICIAE COMMISSIONIS PRO VATICANA CIVITATE PRAESIDI SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CAMERARIO[2]
  4. De hierarchia Ecclesiae Catholicae[3]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]