Graecia (urbs)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Turris horologii, signum Graeciae
Vide etiam Graecia.

Graecia vel Graecium (Theodisce: Graz) est caput et maxima Styriae urbs necnon sedes Dioecesis Graecensis-Seccoviensis, sita ad flumen Muram, quod Theodisce Mur appellatur. Anno 2005, numerus incolarum fuit fere trecenti milia hominum.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Verbum Graecia sicut Graz derivatum est de verbo gradec, quod in lingua Slovenica 'arcem parvam' significat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Graz, Georg Matthäus Vischer (1670)

Ubi hodie urbs Graecia sita est, olim castellum Romanum fuit et postea arx Slavorum. Anno 1125, Graecia primum commemorata est in documento monasterii vicini nomine Rein. Ex saeculo decimo quarto, Graecia fuit residentia Habsburgorum, regentum Austriae Interioris, quae constitit et Styria et Carinthia et partis Italiae Sloveniaeque recentis. Anno 1585, Universitas Graecensis instituta est. Anno 1809, Franci Graeciae castellum deleverunt quia non voluerunt habere castellum, quod nemo prius delere quivit. Solum Uhrturm et Glockenturm iam adsunt, collis, ubi castellum fuit, nunc hortus magnis cum arboribus est. Anno 2003, Graecia habita est "caput culturale Europae" a nonnullis.

Institutiones litterarum[recensere | fontem recensere]

Universitates[recensere | fontem recensere]

Bibliothecae[recensere | fontem recensere]

Incolae Noti[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Graeciam spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!