Styria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Styria
Vexillum Insigne
Vexillum Insigne
Situs Stiyriae in Austria
Situs Styriae in Austria
Res geographicae
Caput Graecia
Area 16 392 km²
Numerus incolarum (2013) 1 210 971
Spissitudo incolarum 74 / km²
Numerus circulorum 12
Numerus municipiorum 1
Numerus communium 539
Zona Horae UTC +1, +2
Pagina interretialis http://www.steiermark.at
Res politicae
Gubernator Franciscus Voves (SPÖ)
Numerus consiliariorum 56
Electi sunt anno 2010
Membra consilii 23 SPÖ, 22 ÖVP, 6 FPÖ, 3 BL, 2 KPÖ
Erzberg
Erzberg, ubi iam per plus quam duo milia annorum ferrum effoditur.

Styria vel Stiria[1] (Theodisce: Steiermark) est civitas Austriae, cuius caput est Graecia.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tempore Imperii Romani regiones Styriae hodiernae ad provincias Noricum et Pannoniam pertinebant. Per saecula Galli, Romani, Slavi, Germani et multae aliae nationes ibi habitabant. Flavia Solva, locus archaeologicus cum museo a Graecia in meridiem versus, tempus Romanum remonet.

Foedere anno 1186 per colloquium icto (quod in sic dicto Georgenberger Handfeste etiam in litteris exstat) duces Austriae domus Babenbergensis anno 1192 etiam duces Styriae factae sunt (usque ad annum 1246).

Babenbergensibus exstinctis ducatus Styriae ambitu pluries mutato anno 1282 denique una cum ducatu Austriae domui Habsburgensi obtigit.

Anno 1918 meridionalis ducatus pars, Styria inferior, secundum definitiones Pacti Separensis separata et regno Iugoslaviae adiuncta est. Iugoslavia dilapsa olim Styria inferior magnam hodiernae Sloveniae partem efficit.

Circuli Styriae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]. Hungarice Stájerország; Slovenice Štajerska

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Styriam spectant.