Franciscus Petrus Schubert

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franz Schubert. Tabula a Gulielmo Augusto Rieder oleo anno 1875 picta, ex suo adumbratione hydrochromatibus anno 1825 facta.
Signum manuale.

Franciscus Petrus Schubert (Theodisce Franz Peter Schubert), usitate Franciscus Schubert dictus (31 Ianuarii 179719 Novembris 1828), fuit compositor et poeta Austriacus. Per aetatem brevem, triginta duo annos tantum, ille quidem musicus fecundissimus circa 600 Lieder, novem symphonias (inter quas "Symphonia Imperfecta"), musicam liturgicam, operas, musicam casualem? composuit, cum magno musicae cameratae et musicae pro clavili solo corpore. Aestimatio eius artificii ipso vivo fuit parva, sed studium eius operum decenniis post mortem magnopere crevit. Franciscus Liszt, Robertus Schumann, Ioannes Brahms, Felix Mendelssohn, et alii eius opera invenerunt et adiuverunt saeculo undevicensimo. Hodie, Schubert videtur unus ex summis Aetatis Romanticae in musica adiutoribus et manet unus ex compositoribus saepissime auditis. Corpus in Zentralfriedhof Vindobonae requiescit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ortus, pueritia, educatio[recensere | fontem recensere]

Natus est Schubert Himmelpfortgrund in vico in Alsergrund, Vindobonae, die 31 Ianuarii 1797. Pater, Franciscus Theodorus Schubert, filius pagani Moraviani, magister scholae paroechialis; mater, Elisabeth (Vietz), filia opificis claustrorum Silesici fuit, quae ante nuptias ancilla in familia Vindobonensi laboraverat. Ex liberis Francisci Theodori (inter quos nothus anno 1783 natus),[1] novem infantuli mortui, quinque superfuerunt. Pater fuit notissimus praeceptor, et eius schola Lichtental in vico, in parte districtus noni Vindobonae, satis frequentata est.[2] Quamquam musicus non professionalis vel bene notus, filium elementa musicae docuit.[3]

Domus quo Schubert natus est, hodie Nussdorfer Strasse 54, in districtu 9o Vindobonae.

Puer quinque annos natus praeceptum ex patre accipere coepit, atque proximo anno in patris schola matriculavit. Sua educatio rita in musica eodem tempore coepit. Pater continenter eum elementa violinae,[3] et Ignatius frater eum clavile docebat.[4] Aetate septem annos natus, Schubert Michaelem Holzer, organistam templi et magistrum chori loci, audire coepit; curriculum autem Holzerianum solum in sermonibus verbisque admirationis ut videtur consistitit,[5] et puer plus ex usu cuiusdam comis coniugatori addicti, qui eum ad receptaculum mercium pianoforte in vico ducebat, ubi melioribus instrumentis canere poterat.[6] Etiam viola in quadricinio chordarum familiari canebat, fratribus Ferdinando Ignatioque violina et patre cello? canentibus. Schubert multa ex suis quadriciniis primis pro hoc grege composuit.[7]

Schubert primum in conspectum Antonii Salieri, tum principalis Vindobonae auctoritatis, anno 1804 venit, qui suam vocis facultatem comprobavit.[7] Octobre 1808, discipulus in Stadtkonvikt (seminario imperiali) per stipendium ad studium chorale factus est, ubi Schubert se overturis et symphoniis Wolfgangi Mozart adsuevit.[8] His rebus variisque compositionibus levioribus auditis, et perfunctionibus in theatro operatico per occasionem observatis, fundamenta condebat suae maioris gnaritatis musicae.[9] Vis musica magni momenti illius temporis ex carminibus Ioannis Rudolphi Zumsteeg venit, gravis Lied compositoris, quae, ut Iosephus von Spaun eius amicus postea rettulit, Schubert "renovare maluit."[10] Familiaritas Schubert cum Spaun in Stadtkonvikt coepta omnem per vitam perduravit. Illis temporibus, Spaun, puer divitior, chartas manuscripti Schubert pauperi dabat.[9]

Interim, suo ingenio in compositionibus manifesto, Schubert aliquando orchestram Stadtkonvikt ducere permissus est, et Salieri eum in compositione doctrinaque musica nonnullos annos privatim docebat.[11] Per reliquum pueri commorationis apud Stadtkonvikt, multam composuit musicam cameratam, inter quam carmina, res diversas pro pianoforte, atque inter conatus audaciores, Kyrie (D. 31) et Salve Regina (D. 27), octocinium pro instrumentis venti (D. 72/72a, ad celebrandam matris mortem anno 1812 habitum),[12] cantatam pro cithara et vocibus maribus (D. 110, ad honorandum patris natalem anno 1813), et Symphoniam Primam (D. 82).[13]

Magister in schola patria[recensere | fontem recensere]

Anno 1813 exeunte, a Stadtkonvikt discessit, domumque rediit ut in Normalhauptschule operam daret ut magister fieret. Proximo anno in scholam patriam ut magister discipulorum minimorum ingressus est, ubi plus quam duo annos operam servilem patiebatur, quam frustra perfungebatur.[14] Aliae autem exspectationes compensationibus erant. Imprimis Salieri privatim audiebat, qui musicam Schubert exercitationem plus quam alii magistri adiuvit. Schubert sua studia cum Salieri anno 1817 confecit.[11]

Anno 1814, Schubert in Theresam Grob incidit, supranum et filiam opificis vestium sericarum loci. Duo composuit pro eius voce carmina (Salve Regina et Tantum Ergo), et ea in prima perfunctione eius primae missae (D. 105) mense Septembre[15] 1814 perfuncta est.[14] Schubert eam in matrimonium ducere habuit, sed ei obstitit lex nuptialis anni 1815,[16] quae sponsum poposcit monstrare se familiam pecunia sustinere posse.[17] Novembre 1816, loco optato Aemonae in urbe non impetrato, Schubert Henrico fratri Theresae congeriem carminum misit, quae familia usque ad saeculum vicensimum retinuit.[18][18][18]

Unus ex uberrimis annis Schubertianis fuit 1815, cum plus quam 20 000 mensuras musicae componeret, quarum plus quam dimidium pro orchestra fuerunt, inter quas novem opera ecclesiastica, una symphonia, et circa 140 Lieder.[19] Eodem anno, in Anselmum Hüttenbrenner et Franciscum von Schober incidit, qui ipso vivo amici perpetuo fuerint. Ioannes Mayrhofer, alius amicus, ei a Spaun 1814 commendatus est.[20] Maynard Solomon, musicologus Americanus, subiecit viros ad se Schubert amatorie attraxisse,[21] sed alii eruditi hanc propositionem summo studio reiecerunt.[22] Rita Steblin, musicologa et mulier rerum Schubertianarum perita, adseruit eum "mulieres venari."[23]

Ab amicis sustentus[recensere | fontem recensere]

Vogl et Schubert.
Schubert. Adumbratione hydrochromatibus anno 1825 facta.
Schubert. Tabula ab Antonio Depauly oleo in carbaso anno 1827 facta.
Primum Francisci Schubert sepulcrum Währing in urbe.
Interior musei in natali Schubert domu. Vindobonae, 1914.
Lithogramma posthumus, ab Iosepho Kriehuber factum.
Monumentum Francisci Schubert, a Carolo Kundmann factum, in Horto Urbano Vindobonae.

Mutationes magni momenti anno 1816 factae sunt. Schober, discipulus ex bona familia ortus, aliquantulum dives, Schubert domum maternam invitavit ut secum habitaret. Hoc propositum praecipue erat commodum, quia compositoris petitio loci Kapellmeister Aemonae male gesta erat, et ut munus magistri ne repeteret in schola patria iam instituit. Ante ergo annum finitum, factus est hospes in conclave Schoberano. Breve tempore, domesticas augere opes musicá docendá conatus est, sed mox a conatu desistens, se omnino ad compositionem dedit: "Compono," inquit, "matutino tempore, et una re confecta, aliam incipio."[24] Per hoc annum, animum ad res orchestrales et chorales adsidue attendebat, quamquam Lieder continenter componebat.[25] Multum huius operis ex prelo non proferebatur, sed manuscripta et exemplaria inter amicos et admiratores circumagebantur.[26]

Anno 1817 ineunte, Schober ad Schubert Ioannem Michael Vogl, baritonum praestantem viginti annos maiorem, introduxit. Ille, quo Schubert deinde permulta carmina composuit, factus est unus ex principalibus compositoris adiutoribus in musicis Vindobonae coronis. Schubert etiam in Iosephum Hüttenbrenner (Anselmi fratrem) incidit, qui etiam partes in promotione musicae Schubertianae egit.[27] Hi viri, et crescens amicorum musicorumque corona, rationem eius operis promovendi, congerendi, atque post compositoris mortem conservandi rediderunt.[28]

Anno 1817 exeunte, pater compositoris locum novum in schola Rossau in vico (non procul a Lichtental) consecutus est. Schubert iterum cum patre coniungens, invite docere coepit. Anno 1818 ineunte, reiectus est a Gesellschaft der Musikfreunde, societate famosa, quae suum progressum musicum adiuvare potuerat. Homines autem eum animadvertere coeperunt, atque prima operis profani perfunctio publica, overturae Februario 1818 praebitae, ex prelo Vindobonae et alibi laudata est.[29]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Rita Steblin, "Franz Schubert: das dreizehnte Kind," Wiener Geschichtsblätter 3/2001:245–265.
  2. Wilberforce (1866), p. 2 "the school was much frequented."
  3. 3.0 3.1 Duncan (1905), p. 3.
  4. Gibbs (2000), p. 25.
  5. Maurice J. E. Brown, The New Grove Schubert, ISBN 0-393-30087-0, pp. 2–3.
  6. Wilberforce (1866), p. 3.
  7. 7.0 7.1 Gibbs (2000), p. 26.
  8. Duncan (1905), pp. 5–7.
  9. 9.0 9.1 Duncan (1905), p. 7.
  10. Gibbs (2000), p. 29.
  11. 11.0 11.1 Duncan (1905), 9.
  12. Frost, p. 9.
  13. Duncan (1905), p. 10.
  14. 14.0 14.1 Duncan (1905), 13–14.
  15. Erich Benedikt, "Notizen zu Schuberts Messen: Mit neuem Uraufführungsdatum der Messe in F-Dur," Österreichische Musikzeitschrift 52(1-2/1997):64.
  16. Steblin
  17. Gibbs (2000), 39.
  18. 18.0 18.1 18.2 Newbould (1999), 64.
  19. Newbould (1999), 40.
  20. Gibbs (1997), 108.
  21. Maynard Solomon, "Franz Schubert and the peacocks of Benvenuto Cellini, 19th-Century Music 12(1989):193–206.
  22. "Schubert: Music, Sexuality, Culture," 19th-Century Music 17(1993):3–101.
  23. Rita Steblin, "The Peacock's Tale: Schubert's Sexuality Reconsidered," 19th-Century Music 17(1993):5–33; Rita Steblin, Babette und Therese Kunz: neue Forschungen zum Freundeskreis um Franz Schubert und Leopold Kupelwieser (Vindobonae: Vom Pasqualatihaus, 1996), ISBN/ISMN: 3901254161; Rita Steblin, "Schubert’s 'Nina' and the True Peacocks," The Musical Times 138(1997):13–19; Rita Steblin, Die Unsinnsgesellschaft: Franz Schubert, Leopold Kupelwieser und ihr Freundeskreis (Böhlau, 1998), ISBN 3-205-98820-5; Rita Steblin, "Schubert’s Problematic Relationship with Johann Mayrhofer: New Documentary Evidence," in Essays on Music and Culture in Honor of Herbert Kellman, ed. Barbara Haggh (Lutetiae: Minerve, 2001), 465–495; Rita Steblin, "Schubert’s Pepi: His Love Affair with the Chambermaid Josepha Pöcklhofer and Her Surprising Fate," The Musical Times (2008):47–69.
  24. Duncan (1905), 26.
  25. McKay, p. 56.
  26. Gibbs (2000), 44.
  27. Newbould (1999), 66
  28. Duncan (1905), 90–93.
  29. Gibbs (2000), p. 59

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Eruditio saeculi undevicensimi[recensere | fontem recensere]

  • Austin, George Lowell. 1873. The Life of Franz Schubert. Shepard and Gill. OCLC 4450950. ISBN 0404128564.
  • Duncan, Edmondstoune. 1905. Schubert. J. M. Dent. OCLC 2058050. ISBN 1443782793.
  • Dvorák, Antonín. 1894. Franz Schubert. Century Illustrated Magazine 48(3). Cairns Collection of American Women Writers. OCLC 4279873.
  • Frost, Henry Frederick. 1915. Schubert. Scribner.
  • Grove, George, et John Alexander Fuller-Maitland, eds. 1908. Grove's Dictionary of Music and Musicians. Vol 4. Londinii: Macmillan. OCLC 407077.
  • Hellborn, Kreissle von. 1869. The Life of Franz Schubert. Liber conversus ab Arturo Duke Coleridge. 2 voll. Londinii: Longmans, Green, and Co.
  • Rodenberg, Julius, et Rudolf Pechel. 1900. Deutsche Rundschau, vol. 102 (Ian–Mar 1900). Gebrüder Paetel
  • Thayer, Alexander Wheelock, Henry E. Krehbiel, Hermann Deiters, et Hugo Riemann. 1921. The Life of Ludwig Van Beethoven. 3 voll. Novi Eboraci: The Beethoven Association. OCLC 422583.

Eruditio recentior[recensere | fontem recensere]

  • Brown, A. Peter. 2002. The Symphonic Repertoire. Indiana University Press. ISBN 9780253334879.
  • Deutsch, Otto Erich. 1978. Franz Schubert, thematisches Verzeichnis seiner Werke in chronologischer Folge. Bärenreiter. ISBN 9783761805718.
  • Emmons, Shirlee, et Wilbur Watkin Lewis. 2006. Researching the Song: A Lexicon. Oxford University Press. ISBN 9780195152029.
  • Ewen, David. 2007. Composers of Yesterday. Read Books. ISBN 9781406759877.
  • Gammond, Peter. 1982. Schubert. Londinii: Methuen. ISBN 0413469905.
  • Gibbs, Christopher H., ed. 1997. The Cambridge Companion to Schubert. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521484244.
  • Gibbs, Christopher H. 2000. The Life Of Schubert. Sicagi: Cambridge University Press. ISBN 0521595126.
  • Lindmayr-Brandl, Andrea. 2003. Franz Schubert: Das fragmentarische Werk. Franz Steiner Verlag. ISBN 9783515082501.
  • Liszt, Franz. 1989. An Artist's Journey: Lettres D'un Bachelier ès Musique, 1835–1841. Liber converses a Carolo Suttoni. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0226485102.
  • McClary, Susan. 1994. Constructions of Subjectivity in Franz Schubert's Music. In Queering the Pitch: The New Gay and Lesbian Musicology, ed. Philip Brett, Elizabeth Wood, et Gary Thomas. Routledge. ISBN 0415907535.
  • Newbould, Brian. 1999. Schubert: The Music and the Man. University of California Press. ISBN 0520219570.
  • Schonberg, Harold C. 1997. The Lives of the Great Composers. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 9780393038576.
  • Smith, Jane Stuart, Betty Carlson, et Francis A. Schaeffer. 1995. The Gift of Music: Great Composers and Their Influence. Good News Publishers. ISBN 9780891078692.
  • Steblin, Rita. 1998. Schubert's Relationship with Women: An Historical Account. In Schubert Studies, ed. Brian Newbould, 159–182. Ashgate. ISBN 9781859282533.
  • Steblin, Rita. 1998. In Defense of Scholarship and Archival Research: Why Schubert's Brothers Were Allowed to Marry. Current Musicology 62:7–17.
  • Swafford, Jan. 1992. The Vintage Guide to Classical Music. Vintage Books. ISBN 0679728058.

Numeri symphoniarum[recensere | fontem recensere]

Citationes sequentes confusionem inter numeros recentiorum symphoniarum Schubertianorum monstrant. "Symphonia Imperfecta" in B minore varie editur, Theodisce et Anglice, ut numerus 7 et numerus 8. Hae editiones anno 2008 omnes venumdari apparuerunt.

  • Schubert, Franz. 1986. Symphony No. 8 in B minor, D. 759 Unfinished, ed. Teresa Reichenberger. ISBN 978-3-7957-6278-0. Editio "Symphoniae Imperfectae," lingua Anglica ut numerus 8.
  • Schubert, Franz. 1996. Symphony, No 7, D 759, B Minor, "Unfinished." Bärenreiter OCLC 39794412. Editio "Symphoniae Imperfectae," lingua Theodisca ut numerus 7.
  • Schubert, Franz. 2008. Symphony, No 7, D 759, B Minor, "Unfinished." Eulenburg Audio+Score Series. ISBN 78-3-7957-6529-3. Editio "Symphoniae Imperfectae," lingua Anglica ut numerus 7.

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

Otto Ericus Deutsch, primo saeculi vicensimi dimidio laborans, fuit praestans vir eruditus quod ad Schubert vitam et musicam spectat.

  • Deutsch, Otto Erich, et Donald R. Wakeling. 1995. The Schubert Thematic Catalogue. Courier Dover Publications. ISBN 9780486286853.
  • Deutsch, Otto Erich. 1977. Schubert: A Documentary Biography. Liber conversus ab Erico Blom. Da Capo Press. ISBN 9780306774201.
  • Deutsch, Otto Erich. 1998. Schubert: Memoirs by His Friends. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780198164364.
  • Schubert, Franz. 1928. Franz Schubert's Letters and Other Writings. Ed. Otto Erich Deutsch. Liber conversus a Venetia Savile. A. A. Knopf. OCLC 891887. ISBN 0836952421.
  • Kahl, Willi. 1938. Verzeichnis des Schrifttums über Franz Schubert 1828–1928.' Bosse Regensburg.
  • Hilmar, Ernst. 2000. Bausteine zu einer neuen Schubert-Bibliographie vornehmlich der Schriften von 1929 bis 2000. Teil I: Alphabetische Ordnung nach Autoren. Schubert durch die Brille, 25, 95-303. Hans Schneider Tutzing.
  • Gerlich, Thomas. 1999. Bibliographie (post 1999). In Schubert : Perspektiven. Steiner Stuttgart.
  • McKay, Elizabeth Norman. 1991. Franz Schubert's Music for the Theatre. H. Schneider. ISBN 9783795206642.
  • McKay, Elizabeth Norman. 1996. Franz Schubert: A Biography. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780198166818.
  • Newbould, Brian. 1992. Schubert and the Symphony: A New Perspective. Toccata Press. ISBN 9780907689263.
  • Newbould, Brian. 1998. Schubert Studies. Ashgate. ISBN 9781859282533.
  • Newbould, Brian. 2003. Schubert the Progressive: History, Performance Practice, Analysis. Ashgate. ISBN 9780754603689.
Bibliographia ex vicipaedia Theodisca
  • Dürr, Walter, et Andreas Krause, eds. 1997. Schubert-Handbuch. Stutgartiae: Metzler. ISBN 3476014185.
  • Hilmar, Ernst. 1978. Verzeichnis der Schubert-Handschriften in der Musiksammlung der Wiener Stadt- und Landesbibliothek. Catalogus Musicus, 8. Kassel.
  • Hilmar, Ernst. 1989. Schubert. Graz.
  • Hilmar, Ernst, ed. 19882003. Schubert durch die Brille: Mitteilungen des Internationalen Franz Schubert Instituts. Vindobonae/Tutzing.
  • Hilmar, Ernst, ed. 2003. Franz Schubert: Dokumente 1801–1830: Erster Band: Addenda und Kommentar. Veröffentlichungen des IFSI, 10/2. Tutzing.
  • Hilmar, Ernst, et Margret Jestremski. 2004. Schubert-Enzyklopädie. 2 voll. Tutzing: Hans Schneider. ISBN 3795211557.
  • Hilmar, Ernst, et Otto Brusatti, eds., mit einer Einleitung von Walter Obermaier. 1978. Franz Schubert: Ausstellung der Wiener Stadt- und Landesbibliothek zum 150. Todestag des Komponisten: Katalog. Vindobonae.
  • Hinrichsen, Hans-Ioachim. 1994. Untersuchungen zur Entwicklung der Sonatenform in der Instrumentalmusik Franz Schuberts. Tutzing.
  • Hinrichsen, Hans-Joachim, et Till Gerrit Waidelich, eds. 2001. Schubert: Perspektiven. Stuttgart. ISSN 1617-6340. (Rex post 2001.
  • McKay, Elizabeth Norman. 1991. Franz Schubert's Music for the Theatre. Praefatio a Claudio Abbado scripta. Veröffentlichungen des IFSI, 5. Tutzing.
  • Pollack, Christian, ed. 1988. Franz Schubert: Bühnenwerke: Kritische Gesamtausgabe der Texte. Tutzing.
  • Lorenz, Michael. 2001. Studien zum Schubert-Kreis. Ph. diss., Universitas Vindobonae.
  • Waidelich, Till Gerrit Waidelich, ed., cum R. Hilmar-Voit et A. Mayer. 1993. Franz Schubert: Dokumente 1817–1830: Erster Band: Texte: Programme, Rezensionen, Anzeigen, Nekrologe, Musikbeilagen und andere gedruckte Quellen. Veröffentlichungen des IFSI, 10/1. Tutzing.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Petrum Schubert spectant.

Phonogrammata et fasciculi MIDI[recensere | fontem recensere]

Partitura[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png